Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[22]
cum vero illa, quae officia esse dixi, proficiscantur ab initiis naturae, necesse est ea ad haec1
referri, ut recte dici possit omnia officia eo referri, ut
adipiscamur principia naturae, nec tamen ut hoc sit
bonorum ultimum, propterea quod non inest in primis
naturae conciliationibus honesta actio; consequens enim
est2 et post oritur, ut dixi. est tamen ea secundum naturam multoque nos ad se expetendam magis hortatur quam superiora omnia.
Sed ex hoc primum error tollendus est, ne quis sequi
existimet, ut duo sint ultima bonorum. etenim,3 si cui
propositum sit conliniare hastam aliquo4 aut sagittam,
sicut nos ultimum in bonis dicimus, sic illi facere omnia, quae possit, ut conliniet5 huic in eius modi similitudine
[p. 97]
omnia sint6 facienda, ut conliniet, et tamen, ut
omnia faciat, quo propositum adsequatur, sit7 hoc quasi
ultimum, quale nos summum in vita bonum dicimus,
illud autem, ut feriat, quasi seligendum, non expetendum.
7.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.