7. ad Musam, de lascivia libelli
Lascivum quicumque leget, mea Musa, libellum,Ut puto, non illi mentula tristis erit;
Sed poterit cunnum futuendo lingere mulae,
Et soleas pariter calceolosque meos.
5Forsitan et quaeret vitam tempusque poetae,
Ut futuat vatem et solea et crepidis.
Bis denis, illi dicas, me crescere in annis,
Horridulasque mihi dic etiam esse nates;
Et tamen in tenebris si tentus venerit ad me,
10Dum pedicabit, sentiet esse bonas.
Si queritur, quod tu tam spurca voce loquaris,
Dic quod te futuo, quod futuo ac futuo.