20. De vesica
Multis multa iuvant, quia sunt contraria, morbis.Morbus ab antidoto superatur numine summi.
Est morbi species multis inimicaque pestis,
Cum furit insanus vesice cauculus ardens,
5Saxa quidem generans quibus cunctatur urina
Nec valet homo dolens ymbres laxare benignos.
Hedera celsa dabit celso de culmine bacas;
Ipsius et sucum cum vino sume tepenti.
Nec mora, rumpetur plantago, glandis et ipsa
10Sumitur et bibitur olisatrumque benigna.
Saxifricam tollunt petre necnonque selinum:
Suffragiis his fultus eris Dominumque rogabis.