19. De duritia ventris
Si vero immenso turbatur pondere venter,Aspice quo crescit venerando germine Pallas;
Dicitur hec virgo cunctis et amica salutis.
Protinus et capito: gliscit bona gratia ventri.
5Elleborum capitur, teritur, mulsum bibiturque.
Actis ad hoc valuit semper necnon cameaptis
Diluta cum veteri statim potanda lieo.
Proderit et gustus sine mora lactis equini;
Eupator, prasion, atque hermodactylus ipsa,
10Fertur ut in libris, semper sunt ventris amice.