Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7]
Quodsi nihil habes, ut responsurum te scio, cur
[p. 42]
tam bene paratus ad bella non militas? Nisi forte in patria tua te arbitraris hoc facere, cum in sua dominus signa non fecerit. Et cur id? Cum auctoritate sume rationem: ‘Nemo propheta in sua patria honorem habet.’ ‘Non quaero,’ inquies, ‘honorem; sufficit mihi conscientia mea.’ Neque dominus quaerebat, quippe qui, ne a turbis rex constitueretur, aufugit. Sed ubi honor non est, ibi contemptus est; ubi contemptus, ibi frequens iniuria; ubi autem iniuria, ibi et indignatio; ubi indignatio, ibi quies nulla; ubi quies non est, ibi mens a proposito saepe deducitur; ubi autem per inquietudinem aliquid aufertur ex studio, minus fit ab eo, quod tollitur, et ubi minus est, perfectum non potest dici. Ex hac supputatione illa summa nascitur, monachum perfectum—in- patria sua esse non posse. Perfectum autem esse nolle delinquere, est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.