previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[10] Discat et lanam facere, tenere colum, ponere in gremio calatum, rotare fusum, stamina pollice ducere. Spernat bombycum telas, Serum vellera et aurum in fila lentescens. Talia vestimenta paret, quibus pellatur frigus, non quibus corpora vestita nudentur. Cibus eius holusculum sit et simila raroque pisciculi. Et ne gulae praecepta longius traham, de quibus in alio loco plenius sum locutus, sic comedat, ut semper esuriat, ut statim post cibum possit legere, orare, psallere. Displicent mihi in teneris vel maxime aetatibus longa et inmoderata ieiunia, quibus iunguntur ebdomades et oleum in cibo ac poma vitantur. Experimento didici asellum in via, cum lassus fuerit, diverticula quaerere. Faciant hoc cultores Isidis et Cybelae, qui gulosa abstinentia Fasides aves et fumantes turtures vorant, [p. 362] ne scilicet Cerealia dona contaminent. Hoc in perpetuo ieiunio praeceptum sit, ut longo itineri vires perpetes supparentur, ne in prima mansione currentes corruamus in mediis. Ceterum, ut ante scripsi, in quadragesima continentiae vela pandenda sunt et tota aurigae retinacula equis laxanda properantibus, quamquam alia sit condicio saecularium, alia virginum ac monachorum. Saecularis homo in quadragesima ventris ingluviem decoquit et in coclearum morem suo victitans suco futuris dapibus ac saginae aqualiculum parat; virgo et monachus sic in quadragesima suos emittant equos, ut sibi meminerint semper esse currendum. Finitus labor maior, infinitus moderatior est; ibi enim respiramus, hic perpetuo incedimus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: