previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.


Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe
vidimus, o Christi Valeriane sacer,
incisos tumulis titulos et singula quaeris
nomina: difficile est ut replicare queam,
5tantos iustorum populos furor inpius hausit,
cum coleret patrios Troia Roma deos.
plurima litterulis signata sepulcra loquuntur
martyris aut nomen aut epigramma aliquod,
sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas
10marmora, quae solum significant numerum.
quanta virum iaceant congestis corpora acervis
nosse licet, quorum nomina nulla legas,
sexaginta illic defossas mole sub una
reliquias memini me didicisse hominum, [p. 306]
15quorum solus habet conperta vocabula Christus,
utpote quos propriae iunxit amicitiae,
haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes
rerum apices veterum per monumenta sequor,
invenio Hippolytum, qui quondam scisma Novati
20presbyter attigerat nostra sequenda negans,
usque ad martyrii provectum insigne tulisse
lucida sanguinei praemia supplicii,
nec mirere senem perversi dogmatis olim
munere ditatum catholicae fidei,
25cum iam vesano victor raperetur ab hoste
exultante anima carnis ad exitium,
plebis amore suae multis comitantibus ibat.
consultus quaenam secta foret melior,
respondit: ‘fugite, o miseri, execranda Novati
30scismata, catholicis reddite vos populis.
una fides vigeat, prisco quae condita templo est,
quam Paulus retinet quamque cathedra Petri,
quae docui, docuisse piget: venerabile martyr
cerno, quod a cultu rebar abesse Dei.’
35his ubi detorsit laevo de tramite plebem
monstravitque sequi qua via dextra vocat,
seque ducem recti spretis anfractibus idem
praebuit, erroris qui prius auctor erat,
sistitur insano rectori Christicolas tunc
40ostia vexanti per Tiberina viros.
illo namque die Roma secesserat, ipsos [p. 308]
peste suburbanos ut quateret populos,
non contentus humum celsae intra moenia Romae
tinguere iustorum caedibus assiduis.
45Ianiculum cum iam madidum, fora, rostra, Suburam
cerneret eluvie sanguinis affluere,
protulerat rabiem Tyrrheni ad litoris oram
quaeque loca aequoreus proxima portus habet,
inter carnifices et constipata sedebat
50officia extructo celsior in solio.
discipulos fidei detestandique rebelles
idolii ardebat dedere perfidiae,
carcereo crinita situ stare agmina contra
iusserat horrendis excrucianda modis,
55inde catenarum tractus, hinc lorea flagra
stridere, virgarum concrepitare fragor,
ungula fixa cavis costarum cratibus altos
pandere secessus et lacerare iecur,
ac iam lassatis iudex tortoribus ibat
60in furias cassa cognitione fremens,
nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus
supplicia, auderet qui vitiare animam,
inde furens quaesitor ait: ‘iam, tortor, ab unco
desine; si vana est quaestio, morte agito,
65huic abscide caput, crux istum tollat in auras
viventesque oculos offerat alitibus,
hos rape praecipites et vinctos conice in ignem,
sit pyra quae multos devoret una reos.
en tibi quos properes rimosae inponere cumbae,
70pellere et in medii stagna profunda freti.
quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor
vexerit et tumidis caesa labarit aquis, [p. 310]
dissociata putrem laxent tabulata carinam
conceptumque bibant undique naufragium,
75squamea caenoso praestabit ventre sepulcrum
belua consumptis cruda cadaveribus.’
haec persultanti celsum subito ante tribunal
offertur senior nexibus inplicitus.
stipati circum iuvenes clamore ferebant
80ipsum Christicolis esse caput populis:
si foret extinctum propere caput, omnia vulgi
pectora Romanis sponte sacranda deis.
insolitum leti poscunt genus et nova poenae
inventa, exemplo quo trepident alii.
85ille supinata residens cervice: ‘quis,’ inquit,
dicitur?’ adfirmant dicier Hippolytum.
ergo sit Hippolytus, quatiat turbetque iugales,
intereatque feris dilaceratus equis.’
vix haec ille, duo cogunt animalia freni
90ignara insueto subdere colla iugo,
non stabulis blandive manu palpata magistri
imperiumque equitis ante subacta pati,
sed campestre vago nuper pecus e grege captum,
quod pavor indomito corde ferinus agit.
95iamque reluctantes sociarant vincula bigas,
oraque discordi foedere nexuerant.
temonis vice funis inest, qui terga duorum
dividit et medius tangit utrumque latus,
deque iugo in longum se post vestigia retro
100protendens trahitur, transit et ima pedum. [p. 312]
huius ad extremum, sequitur qua pulvere summo
cornipedum refugas orbita trita vias,
crura viri innectit laqueus nodoque tenaci
adstringit plantas cumque rudente ligat,
105postquam conposito satis instruxere paratu
martyris ad poenam verbera, vincla, feras,
instigant subitis clamoribus atque flagellis,
iliaque infestis perfodiunt stimulis,
ultima vox audita senis venerabilis haec est:
110hi rapiant artus, tu rape, Christe, animam.’
prorumpunt alacres caecoque errore feruntur,
qua sonus atque tremor, qua furor exagitant.
incendit feritas, rapit impetus et fragor urget,
nec cursus volucer mobile sentit onus.
115per silvas, per saxa ruunt, non ripa retardat
fluminis aut torrens oppositus cohibet,
prosternunt saepes et cuncta obstacula rumpunt,
prona, fragosa petunt, ardua transibunt,
scissa minutatim labefacto corpore frusta
120carpit spinigeris stirpibus hirtus ager.
pars summis pendet scopulis, pars sentibus haeret,
parte rubent frondes, parte madescit humus,
exemplar sceleris paries habet inlitus, in quo
multicolor fucus digerit omne nefas,
125picta super tumulum species liquidis viget umbris
effigians fracti membra cruenta viri.
rorantes saxorum apices vidi, optime papa,
purpureasque notas vepribus inpositas. [p. 314]
docta manus virides imitando effingere dumos
130luserat e minio russeolam saniem.
cernere erat ruptis conpagibus ordine nullo
membra per incertos sparsa iacere situs,
addiderat caros gressu lacrimisque sequentes,
devia quo fractum semita monstrat iter.
135maerore attoniti atque oculis rimantibus ibant,
inplebantque sinus visceribus laceris.
ille caput niveum conplectitur ac reverendam
canitiem molli confovet in gremio;
hic umeros truncasque manus et bracchia et ulnas
140et genua et crurum fragmina nuda legit.
palliolis etiam bibulae siccantur harenae,
ne quis in infecto pulvere ros maneat,
si quis et in sudibus recalenti aspergine sanguis
insidet, hunc omnem spongia pressa rapit,
145nec iam densa sacro quidquam de corpore silva
obtinet aut plenis fraudat ab exequiis,
cumque recensetis constaret partibus ille
corporis integri qui fuerat numerus,
nec purgata aliquid deberent avia toto
150ex homine extersis frondibus et scopulis,
metando eligitur tumulo locus: ostia linquunt,
Roma placet, sanctos quae teneat cineres,
haud procul extremo culta ad pomeria vallo
mersa latebrosis crypta patet foveis:
155huius in occultum gradibus via prona reflexis
ire per anfractus luce latente docet,
primas namque fores summo tenus intrat hiatu [p. 316]
inlustratque dies limina vestibuli,
inde ubi progressu facili nigrescere visa est
160nox obscura loci per specus ambiguum,
occurrunt celsis 1 inmissa foramina tectis,
quae iaciant claros antra super radios,
quamlibet ancipites texant hinc inde recessus
arta sub umbrosis atria porticibus,
165at tamen excisi subter cava viscera montis
crebra terebrato fornice lux penetrat,
sic datur absentis per subterranea solis
cernere fulgorem luminibusque frui.
talibus Hippolyti corpus mandatur opertis,
170propter ubi adposita est ara dicata Deo.
illa sacramenti donatrix mensa eademque
custos fida sui martyris adposita
servat ad aeterni spem vindicis ossa sepulcro,
pascit item sanctis Tibricolas dapibus,
175mira loci pietas et prompta precantibus ara
spes hominum placida prosperitate iuvat,
hic corruptelis animique et corporis aeger
oravi quotiens stratus, opem merui,
quod Iactor reditu, quod te, venerande sacerdos,
180conplecti licitum est, scribo quod haec eadem,
Hippolyto scio me debere, Deus cui Christus
posse dedit, quod quis postulet, adnuere,
ipsa, illas animae exuvias quae continet intus,
aedicula argento fulgurat ex solido,
185praefixit tabulas dives manus aequore levi
candentes, recavum quale nitet speculum,
nec Pariis contenta aditus obducere saxis [p. 318]
addidit ornando clara talenta operi,
mane salutatum concurritur: omnis adorat
190pubis; eunt, redeunt solis ad usque obitum.
conglobat in cuneum Latios simul ac peregrinos
permixtim populos religionis amor.
oscula perspicuo figunt inpressa metallo,
balsama defundunt, fletibus ora rigant.
195iam cum se renovat decursis mensibus annus
natalemque diem passio festa refert,
quanta putas studiis certantibus agmina cogi,
quaeve celebrando vota coire Deo?
urbs augusta suos vomit effunditque Quirites,
200una et patricios ambitione pari
confundit plebeia phalanx umbonibus aequis
discrimen procerum praecipitante fide.
nec minus Albanis acies se candida portis
explicat et longis ducitur ordinibus,
205exultant fremitus variarum hinc inde viarum,
indigena et Picens plebs et Etrusca venit,
concurrit Samnitis atrox, habitator et altae
Campanus Capuae, iamque Nolanus adest,
quisque sua laetus cum coniuge dulcibus et cum
210pigneribus rapidum carpere gestit iter.
vix capiunt patuli populorum gaudia campi,
haeret et in magnis densa cohors spatiis,
angustum tantis illud specus esse catervis
haud dubium est, ampla fauce licet pateat,
215stat sed iuxta aliud, quod tanta frequentia templum
tunc adeat cultu nobile regifico,
parietibus celsum sublimibus atque superba [p. 320]
maiestate potens muneribusque opulens.
ordo columnarum geminus laquearia tecti
220sustinet auratis suppositus trabibus.
adduntur graciles tecto breviore recessus,
qui laterum seriem iugiter exsinuent.
at medios aperit tractus via latior alti
culminis exsurgens editiore apice.
225fronte sub adversa gradibus sublime tribunal
tollitur, antistes praedicat unde Deum.
plena laborantes aegre domus accipit undas,
artaque confertis aestuat in foribus,
maternum pandens gremium, quo condat alumnos
230ac foveat fetos adcumulata sinus.
si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma
Idibus Augusti mensis, ut ipsa vocat
prisco more diem, quem te quoque, sancte magister,
annua festa inter dinumerare velim,
235crede, salutigeros feret hic venerantibus ortus
lucis honoratae praemia restituens,
inter sollemnes Cypriani vel Chelidoni
Eulaliaeque dies currat et iste tibi.
sic te pro populo, cuius tibi credita vita est,
240orantem Christus audiat omnipotens;
sic tibi de pleno lupus excludatur ovili,
agna nec ulla tuum capta gregem minuat;
sic me gramineo remanentem denique campo [p. 322]
sedulus aegrotum pastor ovem referas;
245sic, cum lacteolis caulas conpleveris agnis,
raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: