previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Confecta bruma parere 6 fere id genus avium consuevit. Atque earum quae sunt fecundissimae, locis tepidioribus circa calendas Ianuarias ova edere incipiunt; frigidis autem regionibus eodem mense [2] post idus. Sed cibis idoneis fecunditas earum elicienda est, quo maturius partum edant. Optime praebetur ad satietatem hordeum semicoctum: nam et maius facit ovorum incrementum, et frequentiores partus. Sed is 1cibus quasi condiendus est interiectis cytisi foliis ac semine eiusdem, quae 2maxime putantur augere fecunditatem avium. Modus autem cibariorum sit, ut dixi, vagis binorum cyathorum hordei. Aliquid tamen admiscendum erit 3 4 5 6 7 8 9 10 [p. 342] [3] cytisi, vel si id non fuerit, viciae aut mihi. Curae autem debebit esse custodi, cum parturient aves, ut habeant quam mundissimis paleis constrata cubilia, eaque 11subinde converrat, et alia stramenta quam recentissima reponat.12Nam pulicibus, atque aliis similibus 13replentur, quae 14secum affert avis, cum ad idem cubile revertitur. Assiduus autem debet esse custos et speculari parientes,15quod se facere gallinae testantur crebris singultibus interiecta voce [4] acuta. Observare itaque dum edant ova, et 16confestim circumire oportebit cubilia, ut quae nata sunt recolligantur, notenturque quae quoque die sint edita, et quam recentissima supponantur glucientibus: sic enim appellant rustici aves eas quae volunt incubare; cetera vel reponantur, vel aere mutentur. Aptissima porro sunt ad excludendum recentissima quaeque. Possunt tamen etiam requieta supponi, [5] dum ne vetustiora sint quam dierum decem. Fere autem cum primum partum consummaverunt gallinae, incubare cupiunt ab idibus Ianuariis, quod facere non omnibus permittendum est; quoniam quidem novellae magis edendis, quam excludendis ovis utiliores sunt: inhibeturque cupiditas incubandi 17pinnula per [6] nares traiecta.18Veteranas igitur aves ad hanc rem eligi oportebit, quae iam saepius id fecerint; moresque earum maxime pernosci, quoniam aliae melius 19 20 21 22 23 24 25 26 [p. 344] excludunt, aliae editos pullos commodius educant.27At e contrario quaedam et sua et aliena ova comminuunt atque consumunt, quod facientem protinus submovere conveniet.28 [7] Pulli autem duarum aut trium avium exclusi,29dum adhuc teneri sunt, ad unam, quae sit melior nutrix, transferri debent, sed primo quoque die, dum mater suos et alienos propter similitudinem dignoscere non potest. Verumtamen servare oportet modum. Neque enim debet maior esse quam triginta capitum. Negant 30enim hoc ampliorem gregem posse ab una [8] nutriri. Numerus ovorum, quae subiciuntur, impar observatur,31nec semper idem. Nam primo tempore, id est mense Ianuario, quindecim, nec unquam plura subici debent: Martio, XIX,32nec his pauciora: unum et viginti Aprili:33tota deinde aestate usque in calendas Octobris totidem.34Postea supervacua est huius rei cura, quod frigoribus exclusi pulli plerumque [9] intereunt. Plerique tamen etiam ab aestivo solstitio non putant bonam pullationem, quod ab eo tempore etiam si facilem educationem habent, iustum tamen non capiunt incrementum. Verum suburbanis 35 36 37 38 39 40 41 42 [p. 346] locis, ubi a matre pulli non exiguis pretiis veneunt, probanda est aestiva educatio. Semper autem, cum supponuntur ova, considerari debet, ut luna crescente a decima usque ad quintamdecimam id fiat. Nam et ipsa suppositio per hos fere dies est commodissima; et sic administrandum est, ut rursus cum excluduntur pulli, luna crescat. [10] Diebus quibus animantur ova, et in speciem volucrum conformantur, ter septenis opus est gallinaceo generi. At pavonino43et anserino, paulo amplius ter novenis. Quae si quando fuerint supponenda gallinis, prius eas incubare decem diebus fetibus alienigenis patiemur. Tum demum sui generis quattuor ova, nec plura quam quinque fovenda recipient. Sed et haec quam maxima: nam ex pusillis [11] aves minimae 44nascuntur. Cum deinde quis volet quam plurimos mares excludi, longissima quaeque et acutissima ova subiciet: et rursus cum feminas, quam rotundissima. Supponendi autem consuetudo tradita est ab iis, qui religiosius haec administrant, eiusmodi. Primum quam secretissima cubilia legunt,45ne incubantes matrices ab aliis avibus inquietentur: deinde antequam consternant ea, diligenter emundant, paleasque, quas substraturi sunt, sulfure et bitumine atque ardente teda perlustrant, et expiatas 46 47 48 [p. 348] cubilibus iniciunt, ita factis concavatis nidis, ne advolantibus aut desilientibus evoluta decidant ova. [12] Plurimi etiam infra cubilium stramenta graminis aliquid et ramulos lauri, nec minus alii capita cum clavis ferreis subiciunt: quae cuncta remedio creduntur esse adversus tonitrua, quibus vitiantur ova, pullique semiformes interimuntur antequam toti [13] partibus suis consummentur. Servat autem qui subicit,49ne singula ova50in cubili manu componat,51sed totum ovorum numerum in alveolum ligneum conferat, deinde universum leniter in praeparatum [14] nidum transfundat. Incubantibus autem gallinis iuxta ponendus est cibus, ut saturae studiosius nidis immorentur, neve longius evagatae refrigerent ova, quae quamvis pedibus ipsae convertant,52aviarius tamen cum desilierint matres, circumire debet,53ac manu versare, ut aequaliter calore concepto facile animentur, quin etiam si qua unguibus laesa vel fracta sunt, ut removeat. Idque cum fecerit duodeviginti diebus,54die undevigesimo animadvertat an pulli rostellis ova pertuderint, et auscultetur, si pipiant. Nam saepe propter crassitudinem putaminum 55 [15] erumpere non queunt. Itaque haerentes pullos manu eximere oportebit, et matri fovendos subicere, idque non amplius triduo facere. Nam post unum et vigesimum diem silentia ova carent animali- 56 57 58 59 60 61 62 [p. 350] bus: eaque removenda sunt, ne incubans inani spe diutius detineatur 63effeta. Pullos autem non oportet singulos, ut quisque natus sit, tollere, sed uno die in cubili sinere cum matre, et aqua ciboque [16] abstinere, dum omnes excludantur. Postero die, cum grex fuerit effectus, hoc modo deponatur.64Cribro viciario, vel etiam loliario, qui iam fuerit in usu, pulli superponantur, deinde puleii 65surculis fumigentur. Ea res videtur prohibere pituitam, [17] quae celerrime teneros interficit. Post haec cavea cum matre claudendi sunt, et farre hordeaceo cum aqua incocto, vel adoreo farre vino resperso modice alendi. Nam maxime cruditas vitanda est: et ob hoc iam tertia die cavea cum matre continendi sunt, priusque quam emittantur ad recentem cibum, singuli tentandi, ne quid hesterni habeant in gutture. Nam nisi vacua est ingluvies, cruditatem significat, [18] abstinerique debent, dum concoquant. Longius autem non est permittendum teneris evagari, sed circa caveam continendi sunt, et farina hordeacea pascendi dum corroborentur: cavendumque ne a serpentibus adflentur, quarum odor tam pestilens est, ut interimat universos. Id vitatur saepius incenso cornu cervino, vel galbano, vel muliebri capillo: quorum omnium fere nidoribus praedicta pestis 66 67 68 [p. 352] [19] submovetur. Sed et curandum erit, ut tepide habeantur. Nam nec calorem nec frigus sustinent. Optimumque est intra officinam clausos haberi cum matre, et post quadragesimum diem potestatem vagandi fieri. Sed primis quasi infantiae diebus pertractandi sunt, plumulaeque sub cauda clunibus 69detrahendae, ne stercore coinquinatae durescant et [20] naturalia praecludant. Quod quamvis caveatur, saepe tamen evenit, ut alvus exitum non habeat. Itaque pinna perfunditur, et iter digestis cibis praebetur. Saepe etiam iam 70validioribus factis, atque ipsis matribus etiam vitanda pituitae 71pernicies erit. Quae ne fiat, mundissimis vasis et quam purissimam praebebimus aquam: nec minus gallinaria semper fumigabimus, et emundata stercore liberabimus. [21] Quod si tamen pestis permanserit, sunt qui micas 72alii tepido madefaciunt oleo et73'faucibus inserant. Quidam hominis urina tepida rigant ora, et tamdiu comprimunt, dum eas amaritudo cogat per nares emoliri pituitae nauseam.74Uva 75quoque, quam Graeci ἀγρίαν σταφυλὴν vocant, cum cibo mixta prodest; 76vel eadem pertrita, et cum aqua potui data. [22] Atque haec remedia mediocriter laborantibus adhibentur. Nam si pituita circumvenit oculos, et iam cibos avis respuit, ferro rescinduntur genae, et coacta sub oculis sanies omnis exprimitur: atque ita paulum 77 78 79 80 81 82 83 84 [p. 354] [23] triti salis vulneribus infricatur.85Id porro vitium maxime nascitur cum frigore et penuria cibi laborant aves: item cum per aestatem consistens in cohortibus aqua potatur: 86item cum ficus aut uva immatura nec ad satietatem permissa est, quibus scilicet cibis abstinendae sunt aves: eosque ut fastidiant efficit uva labrusca de vepribus immatura lecta, quae cum farre triticeo 87minuto cocta obicitur esurientibus, eiusque sapore offensae aves omnem aspernantur uvam. Similis ratio est etiam caprifici, quae dococta cum cibo praebetur avibus, et ita fici fastidium creat. [24] Mos quoque, sicut in ceteris pecudibus, eligendi quamque optimam et deteriorem vendendi, servetur 88etiam in hoc genere, ut 89per autumni tempus omnibus annis, cum fructus earum cessat, numerus quoque minuatur. Submovebimus autem veteres, id est, quae trimatum excesserunt: item quae 90aut parum fecundae, aut parum bonae 91nutrices sunt, et praecipue quae ova vel sua vel aliena consumunt: nec minus, quae velut mares 92cantare atque etiam calcare 93coeperunt: item serotini pulli, qui ab solstitio nati capere iustum incrementum non potuerunt. In masculis autem non eadem ratio servabitur; sed tamdiu custodiemus generosos, [25] quamdiu feminas implere potuerint. Nam rarior est in his avibus mariti bonitas. Eodem quoque tempore 94 95 96 97 98 99 100 101 102 [p. 356] cum parere desinent aves, id est, ab idibus Novembribus pretiosiores cibi subtrahendi sunt, et vinacea praebenda, quae satis commode pascunt, adiectis interdum tritici excrementis.

1

2

3 post vagis add. terni vel c.

4 ne om. A.

5 post locis add. et SAa.

6 qui nisi Aac: quin si S.

7 vincet c: vigit A: vingit a: vineit S.

8 parare c: om. SAa.

9 sed is ac: et his SA.

10 post quae add. utraque ac.

11

12

13

14

15

16

17

18

19 eaque ac: que S: quae A.

20 reponat ac: reponant SA.

21 post similibus add. animalibus ac.

22 quae om. SA.

23 speculari parientes ac: specularientes SA.

24 observare itaque dum edant ova et ac: observare dum edant ova itaque dum et S: observare idum edant ova itaque dum et A.

25 incubandi ac: incubando SA.

26 per nares traiecta ac: per nasi et a S: per nasia et a A.

27

28

29

30

31

32

33

34

35 educant a: educent SAc.

36 convenient S: conveniet a: conveniunt A: convenit c.

37 exclusi edd.: excusi SA: excussi ac.

38 negant Aa: necant S: negat c.

39 impar observatur om. S.

40 Martis XIX edd.: Maio viii (aut novem) SAac.

41 unum et viginti Aprili edd.: undecim Aprili SAa: unde cum Aprili c.

42 totidem edd.: tredecim (aut XIII) SAac.

43

44

45

46 pavonino ac: pavone SA.

47 minimae scripsi: minima SA: minutae ac.

48 legunt SA: eligunt ac.

49

50

51

52

53

54

55

56 subicit ac A2: qui subl A2: quis ubi S.

57 ova om. SAac.

58 componat ac: componant SA.

59 quamvis pedibus ipse convertant ac: quam ipse convert S: quam ipsa confero A.

60 debent SAac.

61 duodeviginti diebus om. ac.

62 putaminum ac: putaminarum SA.

63

64

65

66 retineatur SAc: detineatur a.

67 deponatur SAa: deponitur c edd.

68 pulei codd.: pulegii edd. a Mentha pulegium. b See note on p. 260.

69

70

71

72

73

74

75

76

77 clunibus a: erunibus SA.

78 saepe etiam iam SA: saepe iam etiam a: sed etiam iam c.

79 pituitae om. SA.

80 micas SA: spicas ac.

81 madefaciant oleo et SA: madefactas oleo ac.

82 nauseam edd.: nausa SA: nausea ac.

83 uva edd.: aqua SA: una ac.

84 prodest ac: prodent SA.

85

86

87

88

89

90

91

92

93

94 infricatur c: infricantur Aa: infriantur S.

95 cohortibus aqua potatur ac: cohortibus fuit aqua SA.

96 ordeo triticeo ac: hordeo tritico A: hordeo trittico S.

97 post servetur add. ne SA.

98 ut om. SA.

99 itemque aut parum S.

100 parum bonae om. SA.

101 velut mares ac: vel mane SA.

102 atque etiam calcare om. SA: atque calcare a: aut etiam calcare c.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: