previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Stagnum censemus eximie optimum, quod sic positum est, ut insequens maris unda priorem submoveat, nec intra conseptum sinat remanere veterem. Namque id simillimum est pelago, quod agitatum ventis assidue renovatur, nec concalescere potest: quoniam gelidum ab imo fluctum revolvit in 1 2 [p. 408] partem superiorem. Id autem stagnum vel exciditur 3in petra, cuius rarissima est occasio, vel in litore [2] construitur opere signino. Sed utcunque fabricatum est, si semper influente gurgite riget, habere 4debet specus iuxta solum, eorumque alios simplices, et rectos, quo secedant squamosi greges, alios in cochleam retortos, nec nimis spatiosos, in quibus muraenae delitescant; quamquam nonnullis commisceri eas cum alterius notae piscibus non placet: quia si rabie vexantur, quod huic generi velut canino solet accidere, saepissime persequuntur squamosos, [3] plurimosque mandendo consumunt; itineraque, si loci natura permittit, omni lateri piscinae dari convenit. Facilius enim vetus submovetur unda, cum quacunque parte fluctus urget, per adversam patet exitus. Hos autem meatus fieri censemus per imam consepti partem, si loci situs ita competit, ut in solo piscinae posita libella septem pedibus sublimius esse maris aequor ostendat: nam piscibus stagni haec in altitudinem gurgitis mensura abunde est. Nec dubium, quin quanto magis imo mari venit unda, tanto sit frigidior, quod est aptissimum nantibus. [4] Sin autem locus, ubi vivarium constituere censemus, pari libra cum aequore maris est, in pedes novem defodiatur piscina, et infra duos a5summa parte cuniculis rivi perducantur; curandumque est, ut 6 7 8 [p. 410] largissime veniant, quoniam modus ille aquae iacentis infra libram maris non aliter exprimitur, quam si [5] maior recentis freti vis incesserit. Multi putant in eiusmodi stagnis longos 9piscibus recessus et flexuosos in lateribus specus esse fabricandos, quo sint opaciores aestuantibus latebrae. Sed si recens mare non semper stagnum permeat, id facere contrarium est. Nam eiusmodi receptacula nec facile novas admittunt aquas, et difficulter veteres emittunt: plusque nocet putris unda, quam prodest opacitas. [6] Debent tamen similes velut cellae parietibus ex-cavari, ut sint, quae protegant refugientes ardorem solis, et nihilominus facile, quam conceperint aquam, remittant. Verum meminisse oportebit, ut rivis, per quos exundat piscina, praefigantur 10aenei foraminibus exiguis cancelli, quibus impediatur fuga piscium. Si vero laxitas permittit, e litore scopulos, qui praecipue verbenis 11algae vestiuntur, non erit alienum per stagni spatia disponere, et quantum comminisci valet hominis ingenium, repracsentare faciem maris, [7] ut clausi quam minime custodiam sentiant. Hac ratione stabulis ordinatis aquatile pecus inducemus; sitque nobis antiquissimum meminisse etiam in fluviatili negotio, quod in terreno praccipitur: Et 12 13 14 [p. 412] quid quaeque ferat regio.15Neque enim si velimus, ut in mari non nunquam conspeximus, in vivario multitudinem multorum 16pascere queamus, cum sit mollissimum genus, et servitutis indignantissimum. [8] Raro itaque unus aut alter de multis milibus claustra patitur: at contra frequenter animadvertimus intra septa pelagios greges, inertis mugilis et rapacis lupi. Quare, ut proposueram, qualitatem litoris nostri contemplemur; et si videmus scopulosam, probemus. Turdi complura genera, merulasque et avidas mus-telas, tum etiam sine macula (nam sunt et varii) lupos includemus, item plautas,17quae maxime probantur, muraenas, et si quae sunt aliae saxatilis notae, quarum pretia vigent. Nam vile ne captare quidem, nedum alere conducit. Possunt ista eadem [9] genera etiam litoris arcnosi stagnis contineri. Nam quae limo caenoque lita sunt,18ut ante iam dixi, conchyliis magis et iacentibus apta sunt animalibus. Neque est eadem lacus positio, quae recipit cubantes: neque 19eadem praebentur cibaria prostratis piscibus et rectis.20Namque soleis ac rhombis et similibus animalibus humilis in duos pedes piscina deprimitur in ea parte litoris, quae profundi recessu 21nunquam [10] destituitur. Spissi deinde clatri marginibus infiguntur, qui super aquam semper emineant, etiam cum maris aestus intumuerit. Mox praeiaciuntur in gyrum moles, ita ut complectantur sinu suo, et tamen excedant stagni modum. Sic enim et maris atrocitas 22 23 24 25 26 27 28 [p. 414] obiectu crepidinis frangitur, et in tranquillo consistens piscis sedibus suis non exturbatur, neque ipsum vivarium repletur algarum congerie, quam [11] tempestatibus eructat pelagi violentia. Oportebit autem nonnullis locis moles intercidi more Maeandri parvis sed angustis itineribus, quae quantalibet hiemis saevitia mare sine fluctu transmittant. Esca iacentium mollior esse debet, quam saxatilium, nam quia dentibus carent, aut lambunt cibos, aut integros hauriunt, mandere quidem non possunt. [12] Itaque praeberi convenit tabentes aleculas,29et salibus exesam chalcidem, putremque sardinam, nec minus scarorum 30branchias, vel quicquid intestini pelamis 31aut lacertus gerit: tum scombri, carcharique et elacata 32ventriculos33et ne per singula enumerem, salsamentorum omnium purgamenta, quae cetariorum 34officinis everruntur. Nos autem plura nominavimus genera, non quia cuncta cunctis litoribus exeunt, sed ut ex his aliqua, quorum erit [13] facultas, praebeamus. Facit etiam ex pomis viridis adaperta ficus; et mitis digitis infractus unedo; nec minus elisum molle sorbum, quique sunt cibi sorbilibus proximi, ut e mulctra recens caseus, si loci conditio vel lactis annona permittit. Nulla tamen aeque,35quam praedictae salsurae pabula commode dantur, 36 37 38 39 40 41 42 [p. 416] [14] quoniam odorata sunt. Omnis enim iacens piscis magis naribus escam, quam oculis vestigat. Nam dum supinus semper cubat, sublimiora 43aspectat, et ea quae in plano sunt dextra laevaque non facile pervidet. Itaque cum salsamenta obiecta sunt, eorum sequens odorem, pervenit ad cibos. Ceteri autem saxatiles aut pelagici 44satis ex his, sed recentibus melius pascuntur. Nam et alecula modo capta, et cammarus exiguusque gobio, quisquis denique est incrementi minuti piscis, maiorem alit. [15] Siquando tamen hiemis saevitia non patitur eius generis escam dari, vel sordidi panis offae, vel siqua sunt temporis poma concisa praebentur. Ficus quidem arida semper obicitur, eximie si sit, ut Baeticae Numidiaeque regionibus, larga. Ceterum illud committi non debet, quod multi faciunt, ut nihil praebeant, quia semetipsos etiam clausi diu tolerare possint. Nam nisi piscis domini cibariis saginatur, cum ad piscatorium 45forum perlatus est, macies indicat eum non esse libero mari captum, sed de custodia elatum, propter quod plurimum pretio detrahitur. [16] Atque haec villatica pastio finem praesenti disputationi46faciat, ne immodico volumine lector47fatigetur. Redibimus autem sequenti exordio ad curam silvestrium pecorum, cultumque apium. 48 49 50 51 52 [p. 418] BOOK IX

1 consuetudine Aac: consuetudinem S.

2 vernacula c: vernaculo SAa. a Oblata melanurus. b Off the S. coast of Asia Minor. c Between Corsica and the Italian Riviera. d I.e. Gallia Cisalpina and Gallia Transalpina. e Between Spain and the Balearic Islands.

3

4

5

6 exciditur ac: excitur SA.

7 haberi SAac.

8 a ac: ad SA. a Cf. Plautus, Rud. 4. 3. 5.

9

10

11

12 longos ac: longis SA.

13 praefieantur S: praeficentur A: prefingetur a: praefigentur c.

14 verbenis algae ac: velvenis algae S: velvenis ac leve a It is doubtful whether verbenis can bear the meaning of " vegetation " in general and the reading is perhaps wrong.

15

16

17

18

19

20

21

22 post regio add. SA: oportet si quis in eo.

23 malorum codd.

24 plautas SA (= Greek πλωτάς): flutas ac.

25 lita sunt S: litescunt Aac.

26 atque SAac.

27 rectis SA: erectis ac.

28 profundo recessu c: frondi recensu A: frondi recessu S: frondi recente a.

29

30

31

32

33

34

35

36 halleculas ac: halleculam SA.

37 scaurorum ac: aurorum SA.

38 pelamis a: pelanus c: palemis SA.

39 elaeatae edd.: lacte a: lapte SAc.

40 venterculos SAac.

41 ceterarum SA: ceterum ac.

42 aequo ac: quae SA.

43

44

45

46

47

48 sublimiora S: sublimior A: sublimius a: sublimus c.

49 pelasci SA1: pclasgi A2: pelagici ac.

50 piscatorium edd.: piscatoris SAac.

51 disputationi ac: disputationis SA.

52 lector S2ac: delector S1A.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (9 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: