previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Cibaria gallinis praebentur optima pinsitum hordeum et vinacea 6 nec minus cicercula, tum etiam milium, aut panicum: sed haec ubi vilitas annonae permittit. Ubi vero ea est carior, excreta tritici minuta commode dantur. Nam per se id frumentum, etiam quibus locis vilissimum est, non utiliter praebetur, quia obest avibus. Potest etiam lolium 1 2 3 4 5 6 [p. 338] decoctum obici, nec minus furfures modice a farina excreti: qui si nihil habent farris, non sunt idonei, [2] nec tantum appetuntur iciunis. Cytisi folia semina-que maxime probantur, et sunt huic generi gratissima: neque est ulla regio, in qua non possit 7huius arbusculae copia esse vel maxima. Vinacea quamvis tolerabiliter pascant, dari non debent, nisi quibus anni temporibus avis fetum non edit: nam et partus [3] raros, et ova faciunt exigua. Sed cum plane post autumnum cessant a fetu, possunt8hoc cibo sustineri. Attamen quaecunque dabitur esca per cohortem vagantibus, die incipiente, et iam in vesperum declinato,9bis dividenda est, ut et mane non protinus a cubili latius evagentur, et ante crepusculum propter cibi spem temporius ad officinam redeant, possitque 10numerus capitum saepius recognosci. Nam volatile pecus facile custodiam pastoris decipit. [4] Siccus etiam pulvis et cinis, ubicunque cohortem porticus vel tectum protegit, iuxta parietes re-ponendus est, ut sit quo aves se perfundant. Nam his rebus plumam pinnasque emundant: si modo credimus Ephesio Heraclito, qui ait sues caeno, [5] cohortales aves pulvere vel cinere 11lavari. Gallina post primam emitti, et ante horam diei undecimam claudi debet: cuius vagae cultus hic, quem diximus, 12 13 14 15 16 [p. 340] erit: nec tamen alius clausae, nisi quod ea non emittitur sed intra ornithonem ter die pascitur maiore mensura. Nam singulis capitibus quaterni cyathi diurna cibaria sunt, cum vagis 17bini praebeantur. [6] Habeat tamen etiam clausa oportet amplum vestibulum, quo prodeat, et ubi apricctur: idque sit retibus munitum, ne 18aquila vel accipiter involet. Quas impensas et curas, nisi locis,19quibus harum rerum vigent pretia, non expedit adhiberi. Antiquissima est autem cum in omnibus pecoribus tum in hoc fides pastoris; qui nisi 20eam domino servat, nullus ornithonis quaestus vincet 21impensas. De tutela satis dictum est: nunc reliquum ordinem prosequemur.

1 induuntur a: induunt SAc.

2 vasi a: vasis c: basis SA.

3 ligneis et (aut A) fictilibus S: ligneos aut fictiles ac.

4 aquae om. A.

5 quam SA: nam a: tam c.

6 vinacia SA: vicia ac. a I.e. chaff.

7

8

9

10

11

12 possit ac: possint SA.

13 possunt edd: potest SAac.

14 declinato SAac: declinante edd.

15 possitque ac: possintque SA.

16 cinere om. SA. a The well-known Ionian philosopher of the late 6th century B.C.

17

18

19

20

21

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: