92.
Postquam tantam rem peregit Marius sine ullo suorum incommodo, magnus et clarus antea, maior atque clarior haberi coepit.
[2]
omnia non bene consulta in virtutem trahebantur: milites, modesto imperio habiti simul et locupletes, ad caelum ferre; Numidae magis quam mortalem timere; postremo omnes, socii atque hostes, credere illi aut mentem divinam esse aut deorum nutu cuncta portendi.
[3]
sed consul, ubi ea res bene evenit, ad alia oppida pergit, pauca repugnantibus Numidis capit, plura <deserta> propter Capsensium miserias igni corrumpit: luctu atque caede omnia conplentur.
[4]
denique multis locis potitus ac plerisque exercitu incruento aliam rem aggreditur, non eadem asperitate qua Capsensium, ceterum haud secus difficilem.
[5]
Namque haud longe a flumine Muluccha, quod Iugurthae Bocchique regnum diiungebat, erat inter ceteram planitiem mons saxeus, mediocri castello satis patens, in inmensum editus, uno perangusto aditu relicto; nam omnis natura velut opere atque consulto praeceps.
[6]
quem locum Marius, quod ibi regis thesauri erant, summa vi capere intendit. sed ea res forte quam consilio melius gesta.
[7]
nam castello virorum atque armorum satis magna vis et frumenti et fons aquae; aggeribus turribusque et aliis machinationibus locus inportunus; iter castellanorum angustum admodum, utrimque praecisum.
[8]
ea vineae cum ingenti periculo frustra agebantur; nam quom eae [p. 128] paulo processerant, igni aut lapidibus corrumpebantur.
[9]
milites neque pro opere consistere propter iniquitatem loci neque inter vineas sine periculo administrare: op- tumus quisque cadere aut sauciari, ceteris metus augeri.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.