78.
Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepimus profugos ob discordias civilis navibus in eos locos venisse, ceterum situm inter duas Syrtis, quibus nomen ex re inditum.
[2]
nam duo sunt sinus prope in extrema Africa, inpares magnitudine, pari natura; quorum proxuma terrae praealta sunt, cetera uti fors tulit alta alia, alia [in tempestate] vadosa.
[3]
nam ubi mare magnum esse et saevire ventis coepit, limum harenamque et saxa [p. 114] ingentia fluctus trahunt: ita facies locorum cum ventis simul mutatur.
[4]
Syrtes ab tractu nominatae. eius civitatis lingua modo convorsa conubio Numidarum, legum cultusque pleraque Sidonica; quae eo facilius retinebant, quod procul ab imperio regis aetatem agebant.
[5]
inter illos et frequentem Numidiam multi vastique loci erant.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.