previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[1a] At resolutio neruorum frequens ubique morbus est: interdum tota corpora, interdum partes infestat. Veteres auctores illud ΑΠΟΠΛΗΞΙΑΝ, hoc ΠΑΡΑΛΥΣΙΝ nominarunt: nunc utrumque ΠΑΡΑΛΥΣΙΝ appellari uideo. Solent autem qui per omnia membra uehementer resoluti sunt, celeriter rapi; ac si correpti non sunt, diutius quidem uiuunt, sed raro tamen ad sanitatem perueniunt; plerumque miserum spiritum trahunt, memoria quoque amissa. [1b] In partibus uero numquam acutus, saepe longus, fere sanabilis morbus est. Si omnia membra uehementer resoluta sunt, sanguinis detractio uel occidit uel liberat. Aliud curationis genus uix umquam sanitatem restituit, saepe mortem tantum differt, uitam interim infestat. Post sanguinis missionem si non redit et motus et mens, nihil spei superest; si redit, sanitas quoque prospicitur. [1c] At ubi pars resoluta est, pro ui et mali et corporis uel sanguis mittendus uel aluus ducenda est. Cetera eadem in utroque casu facienda sunt, siquidem uitare praecipue conuenit frigus; paulatimque ad exercitationes reuertendum est, sic ut ingrediatur ipse protinus, si potest. Si id crurum inbecillitas prohibet, uel gestetur, uel motu lecti concutiatur; tum id membrum, quod deficit, si potest, per se, si minus, per alium moueatur, et ui quadam ad consuetudinem suam redeat. Prodest etiam torpentibus membris summam cutem exasperare uel urticis caesam uel inposito sinapi, sic ut, ubi rubere coeperit corpus, haec remoueantur. Scilla quoque contrita bulbique contriti cum ture recte inponuntur. Neque alienum est resina cutem tertio quoque die diutius uellere; pluribus etiam locis aliquando sine ferro cucurbitulas admouere. Vnctioni uero aptissimum est uetus oleum uel nitrum aceto et oleo mixtum. Quin etiam fouere aqua calida marina, uel si ea non est, tamen salsa magnopere necessarium est. [1e] Ac si quo loco uel naturales uel etiam manu factae tales natationes sunt, is potissimum utendum est; praecipueque in is agitanda membra, quae maxime deficiunt; si id non est, balneum tamen prodest. Cibus esse debet ex materia media, maximeque ex uenatione: potio sine uino aquae calidae. Si tamen uetus morbus est, interponi quarto uel quinto die purgationis causa uinum Graecum salsum potest. Post cenam utilis uomitus est.

[2a] Interdum uero etiam neruorum dolor oriri solet. In hoc casu non uomere, non urinam medicamentis mouere, non sine exercitatione sudorem, ut quidam praecipiunt, expedit: bibenda aqua est, bis die in lectulo leniter satis diu corpus perfricandum est, deinde retento spiritu ab ipsa exercitatione potius superiores partes mouendae; [2b] balneo raro utendum; mutandum subinde peregrinationibus caelum. Si dolor est, ea ipsa pars sine oleo nitro ex aqua perunguenda est, deinde inuoluenda, et subicienda pruna lenis et sulpur, atque ita diu subfumigandum; idque aliquandiu faciendum, sed ieiuno, cum bene iam concoxerit. Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admouendae sunt, pulsandusque leuiter inflatis uesicis bubulis is locus est. [2c] Vtile est etiam sebum miscere cum hyoscyami et urticae contritis seminibus, sic ut omnium par modus sit, idque inponere; fouere aqua, in qua sulpur decoctum sit. Vtriculi quoque recte inponuntur aqua calida repleti, aut bitumen cum hordeacia farinaiactum. Atque in ipso potissimum dolore utendum gestatione uehementi est; quod in aliis doloribus pessimum est.

[3a] Tremor autem neruorum aeque uomitu medicamentisque urinam mouentibus intenditur. Inimica etiam habet balinea assasque sudationes. Bibenda aqua est; acri ambulatione utendum, itemque unctionibus frictionibusque, maxime per se ipsum; pila similibusque superiores partes dimouendae; cibo quolibet utendum, dum concoctioni utique studeatur. [3b] Secundum cibum curis abstinendum; rarissima uenere utendum est. Si quando quis in eam prolapsus est, tum oleo leuiter diuque in lectulo perfricari manibus puerilibus quam uirilibus debet.

[4a] Suppurationes autem, quae in aliqua interiore parte oriuntur, ubi notae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat; deinde, si haec uicta sunt, per ea malagmata, quae digerunt, dissipentur. Quod si consecuti non sumus, sequitur ut euocetur, deinde, ut maturescat. Omnis tum uomicae finis est, ut rumpatur; indiciumque est pus uel aluo uel ore redditum. [4b] Sed nihil facere oportet, quo minus, quicquid est puris, excedat. Vtendum maxime sorbitione est, et aqua calida. Vbi pus ferri desiit, transeundum ad faciles quidem sed tamen ualidiores et frigidos cibos frigidamque aquam, sic ut ab egelidis tamen initium fiat. Primoque cum melle quaedam edenda, ut nuclei pinei uel Graecae nuces uel Abellanae; postea summouendum id ipsum, quo maturius induci cicatrix possit. [4c] Medicamentum eo tempore ulceri est sucus adsumptus uel porri uel marrubii, et omni cibo porrum ipsum adiectum. Oportebit autem uti in is partibus, quae non adficientur, frictionibus, item ambulationibus lenibus; uitandumque erit, ne uel luctando uel currendo uel alia ratione sanescentia ulcera exasperentur: in hoc enim morbo perniciosus ideoque omni modo cauendus sanguinis uomitus est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (12 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: