previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Alter quoque morbus est aliter phrenetico contrarius. In eo difficilior somnus, prompta ad omnem audaciam mens est: in hoc marcor et inexpugnabilis paene dormiendi necessitas. Lethargum Graeci nominarunt. Atque id quoque genus acutum est, et nisi succurritur, celeriter iugulat.—Hos aegros quidam subinde excitare nituntur admotis is, per quae sternu[ta]menta euocentur, et is, quae odore foedo mouent, qualis est pix cruda, lana sucida, piper, ueratrum, castoreum, acetum, alium, cepa. [2] Iuxta etiam galbanum incendunt, aut pilos aut cornu ceruinum; si id non est, quodlibet aliud: haec enim cum conburuntur, odorem foedum mouent. Tharrias uero quidam accessionis id malum esse dixit, leuarique, cum ea decessit; itaque eos, qui subinde excitant, sine usu male habere. Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non leuetur aut leuata quoque ea somnus urgueat. Nam si expergiscitur, adhibereeum sopito superuacuum est: neque enim uigilando melior fit, sed per se, si melior est, uigilat. [3] Si uero continens ei somnus est, utique excitandus est, sed iis temporibus, quibus febris leuissima est, ut et excernat aliquid et sumat. Excitat autem ualidissime repente aqua frigida infusa. Post remissionem itaque perunctum multo oleo corpus tribus aut quattuor amphoris totum per caput perfundendum est. Sed hoc utemur, si aequalis aegro spiritus erit, si mollia praecordia: sin aliter haec erunt, ea potiora, quae supra comprehensa sunt. Et quod ad somnum quidem pertinet, commodissima haec ratio est.

[4] Medendi autem causa caput radendum, deinde posca fouendum est, in qua laurus aut ruta decocta sit. Altero die inponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita aut lauri bacae aut hedera cum rosa et aceto; praecipueque proficit et ad excitandum hominem naribus admotum et ad morbum ipsum depellendum capiti frontiue inpositum sinapi. [5] Gestatio etiam in hoc morbo prodest, maximeque oportune cibus datus, id est in remissione, quanta maxime inueniri poterit. Aptissima autem sorbitio est, donec morbus decrescere incipiat, sic ut, si cotidie grauis accessio est, haec cotidie detur; si alternis, post grauiorem sorbitio, post leuiorem mulsa aqua. Vinum quoque cum tempestiuo cibo datum non mediocriter adiuuat. [6] Quod si post longas febres eiusmodi torpor corpori accessit, cetera eadem seruanda sunt: ante accessionem autem tribus quattuorue horis castoreum, si uenter adstrictus est, mixtum cum scamonea; si non est, per se ipsum cum aqua dandum est. Si praecordia mollia sunt, cibis utendum plenioribus; si dura, in isdem sorbitionibus subsistendum, inponendumque praecordiis quod simul et reprimat et molliat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: