previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


His morbis praecipue contrarium est id genus, quod cardiacum a Graecis nominatur, quamuis saepe ad eum phrenetici transeunt: siquidem mens in illis labat, in hoc constat. Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur. Licetque protinus scire id esse, ubi uenarum exigui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et modo * et tempore ex toto thorace et ceruicibus atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus; acutique id morbi genus est.

[2] Curatio prima est supra praecordia imponere quae reprimant cataplasmata, secunda sudorem prohibere. Id praestat acerbum oleum uel rosa uel melinum aut myrteum, quorum aliquo corpus leuiter perunguendum, ceratumque ex aliquo horum tum inponendum est. Si sudor uincit, delinendus homo est uel gypso uel spuma argentea uel Cimolia creta, uel etiam subinde horum puluere respergendus. Idem praestat puluis ex contritis aridi myrti uel rubi foliis, aut ex austeris et boni uini arida faece; pluraque similia sunt, quae si desunt, satis utilis est quilibet ex uia puluis iniectus. [3] Super haec uero, quo minus corpus insudet, leui ueste debet esse contectus, loco non calido, fenestris patentibus, sic ut perflatus quoque aliquis accedat.

Tertium auxilium est inbecillitati iacentis cibo uinoque succurrere. Cibus non multus quidem, sed saepe tamen nocte ac die dandus est, ut nutriat, neque oneret. Is esse debet ex infirmissima materia et stomacho aptus. Nisi si necesse est, ad uinum festinare non oportet. [4] Si uerendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est, adiecta polenta, si modo is aeger parum cibi adsumit; idque uinum esse debet neque nullarum uirium, neque ingentium: recteque toto die ac nocte uel tres heminas aeger bibet; si uastius corpus est, plus etiam: si cibum non accipit, perunctum perfundere aqua frigida ante conueniet, et tunc dare. [5] Quod si stomachus resolutus parum continet, et ante cibum et post eum sponte uomere oportet, rususque post uomitum cibum sumere. Si ne id quidem manserit, sorbere uini cyathum, interpositaque hora sumere alterum. Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis contritis superinlinendum est; qui ubi inaruerunt, efficiunt, ut uinum in stomacho contineatur, exque eo toti corpori calor, uenisque uis redeat. Vltimum auxilium est in aluum tisanae uel halicae cremorem ex inferioribus partibus indere, siquidem id quoque uires tuetur. [6] Neque alienum est naribus quoque aestuantis admouere quod reficiat [id est rosa et uinum]: si qua in extremis partibus frigent, unctis et calidis manibus fouere. Per quae si consequi potuimus, ut et sudoris impetus minuatur, et uita prorogetur, incipit iam tempus ipsum esse praesidio. Vbi esse in tuto uidetur, uerendum tamen, ne in eandem infirmitatem cito recidat; itaque uino tantummodo remoto cotidie ualidiorem cibum debet adsumere, donec satis uirium corpori redeat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
hide References (9 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: