Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
![view as XML](/img/xml.gif)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Si quis uero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem ambulare; tum pila et armis alioue quo genere, quo superior pars mouetur, exerceri; non aquam sed uinum calidum bibere ieiunus; cibum bis die adsumere, sic tamen ut facile concoquat; uti uino tenui et austero, et si post cibum, frigidis potius potionibus. [2] Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium uomitus, ieiuno dolor capitis; quae in quo non sunt, is firmi stomachi est. Neque credendum utique nostris est, qui cum in aduersa ualetudine uinum aut frigidam aquam concupiuerunt, deliciarum patrocinium in accusatione[m] non merentis stomachi habent. [3] At qui tarde concocunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quiue propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, ante quam conquiescant duos tresue cyathos per tenuem fistulam bibant. Prodest etiam aduersus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum uel ungui uel lauari; adsidue uinum frigidum bibere, et post cibum magnam potionem, sed, ut supra dixi, per siphonem; deinde omnes potiones aqua frigida includere. [4] Cui uero cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet et uomere: at si cui ex hoc frequens deiectio incidit, quotiens aluus ei constiterit, frigida potione potissimum utatur.
A. Cornelii Celsi quae supersunt. Celsus. Friedrich Marx. Lipsiae. Teubner. 1915.
The Annenberg CPB/Project provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.