Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23]
primum igitur de ordine. eius observatio ut
verbis est singulis et contextis. singula sunt, quae
ἀσύνδετα diximus. In his cavendum, ne decrescat
oratio, et fortiori subiungatur aliquid infirmius, ut
sacrilege fur, aut latroni petulans. augeri enim
debent sententiae et insurgere, ut optime Cicero,
tu, inquit, istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria
totius corporis firmitate. aliud enim maius alii supervenit. at si coepisset a toto corpore, non bene ad
latera faucesque descenderet. est et alius naturalis
ordo, ut viros ac feminas, diem ac noctem, ortum et
occasum dicas potius quam retrorsum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.