Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[88]
non tamen nego esse controversias huiusmodi figuratas, ut est illa, reus
parricidii, quod fratrem occidisset, damnatum iri videbatur; pater pro testimonio dixit cum se iubente fecisse;
[p. 430]
absolutum abdicat. nam neque in totum filio parcit
nec, quod priore iudicio adfirmavit, mutare palam
potest et, ut non durat ultra poenam abdicationis,
ita abdicat tamen; et alioqui figura in patrem plus
facit, quam licet, in filium minus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.