Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[100]
tum intelleges, qui voluptatem
maxime sequantur, eos minime consequi, iucunditatemque victus esse in desiderio, non in satietate.1 Timotheum, clarum hominem Athenis et principem civitatis, ferunt, cum cenavisset apud Platonem eoque
convivio admodum delectatus esset vidissetque2 eum
postridie,3 dixisse: “vestrae quidem4 cenae non solum in
praesentia, sed etiam postero die iucundae sunt.” quid
quod5 ne mente quidem recte uti possumus multo cibo
et potione completi? est praeclara epistula6 Platonis7
ad Dionis propinquos, in qua scriptum est his fere
verbis: “quo cum venissem, vita illa beata, quae ferebatur,8 plena Italicarum Syracusiarumque9 mensarum,10
nullo modo mihi placuit, bis in die saturum fieri nec
umquam pernoctare solum ceteraque, quae11 comitantur
huic vitae, in qua sapiens nemo efficietur umquam,
moderatus vero multo minus. quae enim natura tam
mirabiliter temperari potest?”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.