Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[99]
nec1 enim cuiquam bono mali quicquam evenire
potest nec vivo nec mortuo, nec umquam eius res a
dis inmortalibus2 neglegentur, nec mihi ipsi hoc accidit
fortuito. nec vero ego is, a quibus accusatus aut a
quibus condemnatus sum, habeo quod suscenseam,3
nisi quod mihi nocere se crediderunt.” et haec quidem
hoc modo; nihil autem melius extremo: “sed tempus
est” inquit “iam hinc abire,4 me, ut moriar, vos, ut vitam agatis. utrum autem sit melius, dii inmortales5
sciunt, hominem quidem scire arbitror neminem.”6
Ne ego7 haud8 paulo hunc animum malim9 quam eorum omnium fortunas, qui de hoc iudicaverunt. etsi, [p. 269]
quod praeter deos negat scire quemquam, id scit10 ipse
utrum sit melius—nam dixit ante—, sed suum illud,
nihil ut adfirmet, tenet ad extremum;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.