Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[34]
Quando, ut1 aliis locis de virtute et diximus et saepe
dicendum erit—pleraeque enim quaestiones, quae
ad vitam moresque pertinent, a virtutis fonte2 ducuntur3—, quando igitur virtus est adfectio animi constans4
conveniensque, laudabiles efficiens eos, in quibus est,
et ipsa per se sua sponte separata etiam utilitate laudabilis, ex ea proficiscuntur honestae voluntates sententiae
[p. 378]
actiones omnisque recta ratio (quamquam ipsa
virtus brevissume5 recta ratio dici potest). huius igitur virtutis6 contraria est vitiositas—sic enim malo
quam malitiam appellare eam quam Graeci κακίαν7
appellant; nam malitia certi cuiusdam vitii nomen est,
vitiositas omnium—; ex qua concitantur8 perturbationes, quae sunt, ut paulo ante9 diximus, turbidi animorum concitatique motus, aversi a ratione et inimicissimi mentis vitaeque tranquillae. inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et
debilitant metu; idem10 inflammant adpetitione nimia,
quam tum cupiditatem11 tum libidinem dicimus, inpotentiam quandam animi a12 temperantia et moderatione
plurimum dissidentem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.