Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[75]
additur ad hanc definitionem a Zenone recte, ut illa opinio praesentis mali
sit recens. hoc autem verbum sic interpretantur, ut
non tantum illud recens esse velint, quod paulo ante
acciderit, sed quam diu in illo opinato malo vis quaedam insit, ut1 vigeat et habeat quandam viriditatem,
tam diu appelletur2 recens. ut Artemisia illa, Mausoli
Cariae regis uxor, quae nobile illud Halicarnasi3 fecit
sepulcrum, quam diu vixit, vixit in luctu eodemque
etiam confecta contabuit. huic erat illa opinio cotidie
recens; quae tum denique non appellatur4 recens, cum
vetustate exaruit.
Haec igitur officia sunt consolantium, tollere aegritudinem funditus aut sedare aut detrahere5 quam plurumum aut supprimere nec pati manare longius aut
ad alia traducere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.