Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[36]
quae1 pervellere te forsitan potuerit et
pungere, non potuit certe vires frangere. magna vis
est in virtutibus; eas excita, si forte dormiunt. iam
tibi aderit princeps fortitudo, quae te animo tanto
esse coget, ut omnia, quae possint homini evenire,
contemnas et pro nihilo putes. aderit temperantia,
quae est eadem moderatio, a me quidem paulo ante
appellata frugalitas, quae te turpiter et nequiter facere
nihil patietur.2 quid est autem nequius aut turpius
ecfeminato3 viro? ne iustitia quidem sinet te ista
facere, cui minimum esse videtur in hac causa loci;4
quae tamen ita dicet dupliciter esse te iniustum, cum
et alienum adpetas,5 qui mortalis natus condicionem6
postules inmortalium et graviter feras te, quod utendum
[p. 337]
acceperis, reddidisse.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.