Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[53]
at vero C.1 Marius, rusticanus vir, sed plane vir, cum
secaretur, ut supra2 dixi, principio vetuit se alligari,3
nec quisquam4 ante Marium solutus dicitur esse sectus.5
cur ergo postea alii? valuit auctoritas. videsne igitur opinionis esse, non naturae malum? et tamen fuisse
acrem morsum doloris idem Marius ostendit; crus
enim alterum non praebuit. ita et tulit dolorem ut
vir et ut homo maiorem ferre sine causa necessaria
noluit.
Totum igitur in eo est, ut tibi imperes. ostendi autem, quod esset imperandi genus; atque haec cogitatio,
quid patientia, quid fortitudine, quid magnitudine
animi dignissimum sit, non solum animum comprimit,
sed ipsum etiam dolorem nescio quo pacto mitiorem
facit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.