Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[28]
virtutis magistri, philosophi, inventi sunt, qui summum malum dolorem dicerent. at1 tu, adulescens, cum id tibi paulo ante dixisses videri, rogatus a me, etiamne maius quam dedecus,
verbo de sententia destitisti. roga23 hoc idem4 Epicurum: maius dicet esse malum mediocrem dolorem
quam maxumum5 dedecus; in ipso enim dedecore mali
nihil esse, nisi sequantur dolores. quis igitur Epicurum sequitur dolor, cum hoc ipsum dicit, summum
malum esse dolorem? quo6 dedecus maius a philosopho nullum expecto. quare satis mihi dedisti, cum
respondisti maius tibi videri malum dedecus quam dolorem. hoc ipsum enim si tenebis, intelleges quam sit
obsistendum dolori; nec tam quaerendum est, dolor7
malumne sit, quam firmandus animus ad dolorem
ferendum.
Concludunt ratiunculas Stoici, cur non sit malum;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.