Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15]
Video plane, sed plus desidero.
Experiar equidem; sed magna res est, animoque
mihi opus est non repugnante.
Habebis id quidem. ut enim heri feci,1 sic nunc rationem, quo ea me cumque ducet, sequar.
Primum igitur de inbecillitate2 multorum et de variis
disciplinis philosophorum loquar. quorum princeps et
auctoritate et antiquitate Socraticus Aristippus3 non
dubitavit summum malum dolorem dicere. deinde ad
hanc enervatam muliebremque sententiam satis docilem se Epicurus praebuit.4 hunc post Rhodius Hieronymus5 dolore vacare67 summum bonum dixit: tantum
in dolore duxit8 mali. ceteri praeter Zenonem, Aristonem, Pyrrhonem9 idem fere quod modo10 tu: malum
illud quidem, sed alia peiora.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.