Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[32]
illud1 num dubitas, quin specimen naturae
capi deceat ex optima quaque natura? quae est melior igitur in hominum genere natura quam eorum, qui
se natos ad homines iuvandos tutandos conservandos arbitrantur? abiit ad deos Hercules: numquam
abisset, nisi, cum inter homines esset, eam sibi viam2
munivisset. vetera iam ista et religione omnium consecrata: quid in hac re p. tot tantosque viros ob rem
p.3 interfectos cogitasse arbitramur? isdemne ut finibus nomen suum quibus vita terminaretur? nemo umquam sine magna spe inmortalitatis se pro patria offerret
[p. 234]
ad mortem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.