Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[102]
viros commemoro: qualis tandem Lacaena? quae cum filium in proelium misisset et interfectum audisset, “idcirco” inquit “genueram, ut esset,1
qui pro patria mortem non2 dubitaret occumbere”. Esto:
fortes et duri Spartiatae; magnam habet vim rei p. disciplina. quid? Cyrenaeum3 Theodorum, philosophum
non ignobilem, nonne miramur? cui cum Lysimachus
rex crucem minaretur, “istis, quaeso” inquit “ista horribilia minitare purpuratis tuis: Theodori quidem nihil interest, humine4 an sublime putescat.”5
Cuius hoc dicto admoneor, ut aliquid etiam de humatione et sepultura dicendum existimem, rem non difficilem,6 is praesertim cognitis, quae de nihil7 sentiendo
paulo ante dicta sunt. de qua Socrates quidem quid
senserit, apparet in eo libro in quo moritur, de quo
iam tam8 multa diximus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.