previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. nec haec tantum Persei per avaritiam est dimissa res, cum pecunia statuta aut1 pacem habere per Eumenen, quae vel parte regni redimenda esset, aut deceptus2 protrahere inimicum mercede onustum et hostes merito ei Romanos posset facere; [2] sed et ante Genti regis3 parata societas et tum Gallorum effusorum per Illyricum ingens oblatum auxilium4 avaritia dimissum est. [3] veniebant decem milia equitum, par numerus peditum et ipsorum iungentium cursum equis et in vicem prolapsorum equitum vacuos capientium ad pugnam equos. [4] hi pacti erant eques denos praesentes aureos, pedes quinos, mille dux eorum. [5] venientibus his Perseus ab Elpeo5 ex castris profectus obviam cum dimidia copiarum parte denuntiare per vicos urbesque quae viae propinquae sunt coepit ut commeatus expedirent, frumenti, vini, pecorum ut copia esset. [6] ipse equos [p. 174] phalerasque et sagula donum principibus ferre et6 parvum auri, quod inter paucos divideret, multitudinem credens trahi spe posse. [7] ad Almanam urbem pervenit et in ripa fluminis Axi posuit castra. circa Desudabam in Maedica exercitus Gallorum consederat, mercedem pactam opperiens. [8] eo mittit Antigonum, ex purpuratis unum, qui iuberet multitudinem Gallorum ad BylazoraPaeoniae is locus estcastra movere, principes ad se venire frequentes. septuaginta quinque milia ab Axio flumine et castris regis aberant. [9] haec mandata ad eos cum pertulisset Antigonus adiecissetque, per quantam omnium7 praeparatam cura regis copiam ituri8 forent quibusque muneribus principes advenientes vestis, argenti equorumque excepturus rex esset, de his quidem se coram cognituros respondent, [10?] illud quod praesens pepigissent, interrogant, ecquid aurum, quod in singulos pedites equitesque dividendum esset, secum advexisset.9 [11] cum ad id nihil responderetur, Clondicus, regulus eorum, “abi renuntia ergoinquitregi nisi aurum obsidesque accepissent, nusquam inde Gallos longius vestigium moturos.” [12] haec relata regi cum essent advocato consilio cum quid omnes suasuri essent appareret, ipse pecuniae quam regni melior custos institit de perfidia et feritate Gallorum disserere, multorum iam ante [p. 176] cladibus experta: [13] periculosum esse tantam multitudinem10 in Macedoniam accipere, ne11 graviores eos socios habeant quam hostes Romanos. [14] quinque milia equitum satis esse, quibus et uti ad bellum possent, et quorum multitudinem ipsi non timeant.

1 pecunia statuta aut hartel: pecuniamtutamet V.

2 aut deceptus J. F. Gronovius: aucreceptus V.

3 sed et ante Genti regis bekker: sed tam tegenti regis V.

4 auxilium add. Weissenborn: om. V.

5 Elpeo Madvig: Elpeio V.

6 A.U.C. 586

7 adiecissetque, per quantam omnium Madvig: adiecisset quae per quem quanta omnium V.

8 ituri Madvig: intuli V.

9 advexisset J. F. Gronovius: adduxisset V.

10 A.U.C. 586

11 ne add. Fr: om. V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (29 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.62
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.67
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.5
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Almana
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antigonus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Axius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bylazor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clondicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Desudaba
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BYLAZO´RA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DESUDABA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ILLY´RICUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MAEDI
    • Smith's Bio, Anti'gonus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: