Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. multis tamen locis decussus murus erat1 cum adlatum est successorem Apolloniae exposito exercitu
per Epirum ac Thessaliam venire.
[2]
cum tredecim2 milibus peditum et quingentis equitibus consul
[p. 306]
veniebat. iam in sinum Maliacum venerat;3 et4 praemissis Hypatam, qui tradere urbem iuberent, postquam nihil responsum est nisi ex communi Aetolorum decreto facturos, ne teneret se oppugnatio Hypatae nondum Amphissa recepta, praemisso fratre Africano Amphissam ducit.
[3]
sub adventum eorum oppidani relicta urbe—iam enim magna ex parte moenibus nudata erat—in arcem, quam
inexpugnabilem habent, omnes armati atque inermes
concessere.
consul sex milia fere passuum inde posuit castra.
[4]
eo legati Athenienses primum ad P. Scipionem praegressum agmen, sicut ante dictum est, deinde ad
consulem venerunt, deprecantes pro Aetolis.
[5]
clementius responsum ab Africano tulerunt, qui causam
relinquendi honeste Aetolici belli quaerens Asiam et
regem Antiochum spectabat, iusseratque Athenienses
non Romanis solum, ut pacem bello praeferrent, sed
etiam Aetolis persuadere.
[6]
celeriter auctoribus
Atheniensibus frequens ab Hypata legatio Aetolorum
venit, et spem pacis eis sermo etiam Africani, quem
priorem adierunt, auxit, commemorantis multas
gentes populosque in Hispania prius, deinde in Africa
in fidem suam venisse; in omnibus se maiora clementiae benignitatisque quam virtutis bellicae monumenta reliquisse.
[7]
perfecta5 videbatur res, cum aditus consul idem illud responsum rettulit, quo
fugati ab senatu erant. eo tamquam novo cum icti
[p. 308]
Aetoli essent—nihil enim nec legatione6 Atheniensium nec placido Africani responso profectum videbant—referre ad suos dixerunt velle.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.