Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6.
multis tamen locis
decussus murus erat, cum adlatum est successorem
Apolloniae exposito exercitu per Epirum ac Thessaliam venire.
[2]
cum tredecim milibus peditum et quingentis equitibus consul veniebat. iam in sinum Maliacum venerat; et praemissis Hypatam, qui tradere
urbem iuberent, postquam nihil responsum est nisi ex
communi Aetolorum decreto facturos, ne teneret se
oppugnatio Hypatae nondum Amphissa recepta, praemisso fratre Africano Amphissam ducit.
[3]
sub adventum
eorum oppidani relicta urbe—iam enim magna ex parte
moenibus nudata erat—in arcem, quam inexpugnabilem habent, omnes armati atque inermes concessere.
[p. 294]
[4]
consul sex milia fere passuum inde posuit castra.
eo legati Athenienses primum ad P. Scipionem praegressum agmen, sicut ante dictum est, deinde ad consulem venerunt, deprecantes pro Aetolis.
[5]
clementius
responsum ab Africano tulerunt, qui causam relinquendi honeste Aetolici belli quaerens Asiam et regem
Antiochum spectabat, iusseratque Athenienses non
Romanis solum, ut pacem bello praeferrent, sed etiam
Aetolis persuadere.
[6]
celeriter auctoribus Atheniensibus
frequens ab Hypata legatio Aetolorum venit, et spem
pacis eis sermo etiam Africani, quem priorem adierunt,
auxit, commemorantis multas gentes populosque in
Hispania prius, deinde in Africa in fidem suam venisse; in omnibus se maiora clementiae benignitatisque
quam virtutis bellicae monumenta reliquisse.
[7]
perfecta
videbatur res, cum aditus consul idem illud responsum
rettulit, quo fugati ab senatu erant. eo tamquam
novo cum icti Aetoli essent—nihil enim nec legatione Atheniensium nec placido Africani responso profectum videbant—, referre ad suos dixerunt velle.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.