Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30.
iam totis classibus simul ab omni parte pugna
conserta erat. ab Romanis octoginta naves pugnabant,
[2]
ex quibus Rhodiae duae et viginti erant; hostium
classis undenonaginta navium fuit; maximae formae
naves tres hexeres habebat, duas hepteres. robore
navium et virtute militum Romani longe praestabant,
Rhodiae naves agilitate et arte gubernatorum et scientia remigum;
[3]
maximo tamen terrori hostibus fuere,
quae ignes prae se portabant, et quod unum iis ad
Panhormum circumventis saluti fuerat, id tum maximum momentum ad victoriam fuit.
[4]
nam metu ignis
adversi regiae naves, ne prorae concurrerent, cum declinassent, neque ipsae ferire rostro hostem poterant,
[5]
et obliquas se ipsae ad ictus praebebant, et si qua
concurrerat, obruebatur infuso igni, magisque ad incendium quam ad proelium trepidabant.
[6]
plurimum
tamen, quae solet, militum virtus in bello valuit. mediam namque aciem hostium Romani cum rupissent,
circumvecti ab tergo pugnantibus adversus Rhodios
regiis sese obiecere; momentoque temporis et media
acies Antiochi et laevo cornu circumventae naves mergebantur.
[7]
dextera pars integra sociorum magis clade
quam suo periculo terrebantur; ceterum, postquam
alias circumventas, praetoriam navem Polyxenidae relictis sociis vela dantem videre, sublatis raptim dolonibus—et erat secundus petentibus Ephesum ventus
— capessunt fugam quadraginta duabus navibus in
ea pugna amissis, quarum decem tres captae in potestatem hostium venerunt,
[8]
ceterae incensae aut demersae.
[9]
Romanorum duae naves fractae sunt, vulneratae aliquot; Rhodia una capta memorabili casu.
nam cum rostro percussisset Sidoniam navem, ancora,
ictu ipso excussa e nave sua, unco dente, velut ferrea
manu iniecta, adligavit alterius proram;
[10]
inde tumultu
iniecto cum divellere se ab hoste cupientes inhiberent
Rhodii, tractum ancorale et implicitum remis latus
alterum detersit; debilitatam ea ipsa, quae icta cohaeserat,
[p. 319]
navis cepit. hoc maxime modo ad Myonnesum
navali proelio pugnatum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.