Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
50. de provinciis deinde consules rettulerunt;1 sortiri eos Aetoliam et Asiam placuit;
[2]
qui Asiam sortitus
esset,
[3?]
ei exercitus quem L. Scipio haberet est
decretus et in eum supplementum quattuor milia
peditum Romanorum, ducenti equites, et sociorum
ac Latini nominis octo milia peditum, quadringenti
equites; his copiis ut bellum cum Antiocho gereret.
[4]
alteri consuli exercitus qui erat in Aetolia est
decretus, et ut in supplementum scriberet permissum
civium sociorumque eundem numerum,2 quem collega.
[5]
naves quoque idem consul, quae priore anno paratae erant, ornare iussus ac ducere secum; nec cum
Aetolis solum bellum gerere, sed etiam in Cephallaniam insulam traicere.
[6]
mandatum eidem ut, si
per commodum rei publicae facere posset, ut ad
comitia Romam veniret;
[7]
nam, praeterquam quod
magistratus annui subrogandi essent, censores quoque
placere creari. si qua res eum teneret, senatum
certiorem faceret3 se ad comitiorum tempus occurrere non posse.
[8]
Aetolia M. Fulvio, Asia Cn. Manlio sorte evenit. praetores deinde sortiti sunt, Sp. Postumius Albinus urbanam et inter peregrinos,
M. Sempronius Tuditanus Siciliam, Q. Fabius Pictor,
flamen Quirinalis, Sardiniam, Q. Fabius Labeo
classem, L. Plautius Hypsaeus Hispaniam citeriorem,
L. Baebius Dives Hispaniam ulteriorem.
[9]
Siciliae
legio una et classis, quae in ea provincia erat, decreta,
[p. 438]
et ut duas decumas frumenti novus praetor4 5 imperaret Siculis; earum alteram in Asiam, alteram in Aetoliam mitteret.
[10]
idem6 ab Sardis exigi atque ad eosdem exercitus id frumentum, ad quos Siculum, deportari iussum.
[11]
L. Baebio supplementum in Hispaniam datum mille Romani pedites, equites quinquaginta, et sex milia peditum Latini nominis, ducenti equites;
[12]
plautio Hypsaeo in Hispaniam citeriorem mille Romani dati sunt pedites, duo milia socium Latini nominis et ducenti equites; cum his supplementis ut singulas legiones duae Hispaniae
haberent.
[13]
prioris anni magistratibus, C. Laelio
cum suo exercitu prorogatum in annum7 imperium est; prorogatum et P. Iunio propraetori in Etruria cum eo exercitu, qui in provincia esset, et M. Tuccio propraetori in Bruttiis et Apulia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.