Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
55. post Rhodios Antiochi legati vocati sunt.
ii vulgato petentium veniam more errorem fassi
[2?]
regis obtestati sunt patres conscriptos ut suae potius
clementiae quam regis culpae, qui satis superque
poenarum dedisset,1 memores consulerent; postremo pacem datam a L. Scipione imperatore, quibus legibus dedisset, confirmarent auctoritate sua.
[3]
et
senatus eam pacem servandam censuit,2 et paucos post dies populus iussit. foedus in Capitolio cum Antipatro principe legationis et eodem fratris filio
regis Antiochi est ictum.
auditae deinde et aliae legationes ex Asia sunt.
[4]
quibus omnibus datum responsum decem legatos
more maiorum senatum missurum ad res Asiae
[p. 462]
disceptandas componendasque;
[5]
summam tamen3 hanc fore,4 ut cis Taurum montem, quae intra5 regni Antiochi fines fuissent, Eumeni attribuerentur praeter Lyciam Cariamque usque ad Maeandrum amnem;
[6]
ea ut civitatis Rhodiorum essent; ceterae
civitates Asiae quae Attali stipendiariae fuissent
eaedem6 vectigal Eumeni penderent; quae vectigales Antiochi fuissent, eae liberae atque immunes essent.
[7]
decem legatos hos decreverunt: Q. Minucium Rufum L. Furium Purpurionem Q. Minucium Thermum Ap. Claudium Neronem Cn. Cornelium Merulam M. Iunium Brutum L. Aurunculeium L. Aemilium Paulum P. Cornelium Lentulum P.
Aelium Tuberonem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.