Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46. ita dimisso concilio multitudo omnis in
suas civitates dilapsa est;
[2]
rex postero die cum
apocletis eorum unde bellum ordiretur, consultabat.
optimum visum est Chalcidem, frustra ab Aetolis
nuper temptatam, primum adgredi; et celeritate
magis in eam rem quam magno conatu et apparatu
opus esse.
[3]
itaque cum mille peditibus rex qui ab
Demetriade secuti erant profectus per Phocidem
est, et alio itinere principes Aetoli iuniorum paucis
evocatis ad Chaeroniam occurrerunt et decem navibus constratis secuti sunt.
[4]
rex ad Salganea castris
positis navibus ipse cum principibus Aetolorum
Euripum traiecit, et, cum haud procul portu egressus
esset, magistratus quoque Chalcidensium et principes
ante portam processerunt. pauci utrimque ad colloquium congressi sunt.
[5]
Aetoli magno opere suadere
ut salva Romanorum amicitia regem quoque adsumerent socium atque amicum:
[6]
neque enim eum
inferendi belli, sed liberandae Graeciae causa in
Europam traiecisse, et liberandae re,1 non verbis
et simulatione, quod fecissent Romani;
[7]
nihil autem
utilius Graeciae civitatibus esse quam utramque
complecti amicitiam; ita enim ab utriusque iniuria
tutas2 alterius semper praesidio et fiducia fore.
[8]
nam si non recepissent regem, viderent, quid patiendum iis extemplo foret, cum Romanorum procul auxilium, hostis Antiochus, cui resistere suis viribus
[p. 134]
non possent, ante portas esset. ad haec Micythio,3 unus ex principibus, mirari se dixit ad quos liberandos Antiochus relicto regno suo in Europam traiecisset:
[10]
nullam enim civitatem se in Graecia nosse quae aut
praesidium habeat, aut stipendium Romanis pendat,
aut foedere iniquo adligata quas nolit leges patiatur:
[11]
itaque Chalcidenses neque vindice libertatis ullo
egere, cum liberi sint, neque praesidio, cum pacem
eiusdem populi Romani beneficio et libertatem
habeant.
[12]
amicitiam regis non aspernari nec ipsorum
Aetolorum. id primum eos pro amicis facturos, si
insula excedant4 atque abeant:
[13]
nam ipsis certum esse non modo non recipere moenibus, sed ne societatem quidem ullam pacisci nisi ex auctoritate Romanorum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.