Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26. comparaverat et tyrannus modicam classem
ad prohibenda si qua obsessis mari summitterentur
praesidia, tres tectas naves et lembos pristesque,
tradita vetere classe ex foedere Romanis.
[2]
harum
novarum navium agilitatem ut experiretur, simul
ut omnia satis apta ad certamen essent, provectos
in altum cotidie remigem militemque simulacris
navalis pugnae exercebat, in eo ratus verti spem
obsidionis, si praesidia maritima interclusisset.
[3]
praetor Achaeorum sicut terrestrium certaminum
arte quemvis clarorum imperatorum vel usu vel
ingenio aequabat,
[4?]
ita rudis in re navali erat, Areas,
mediterraneus homo, externorum etiam omnium,
nisi quod in Creta praefectus auxiliorum militaverat,
ignarus.
[5]
navis erat quadriremis vetus,1 capta annis
LXXX ante, cum Crateri uxorem Nicaeam a Naupacto Corinthum veheret.
[6]
huius fama motus2 — fuerat3 enim nobile in classe regia quondam navigium—deduci ab Aegio putrem iam admodum et vetustate dilabentem iussit.
[7]
hac tum praetoria nave praecedente classem, cum in ea Patrensis Tiso praefectus classis veheretur, occurrerunt a Gytheo
[p. 74]
Laconum naves;
[8]
et primo statim incursu ad novam4 et firmam navem vetus, quae per se ipsa omnibus compagibus aquam acciperet, divulsa est, captique omnes, qui in nave erant.
[9]
cetera classis praetoria nave amissa, quantum quaeque remis valuit fugerunt.
ipse Philopoemen5 in levi speculatoria nave fugit6 nec ante fugae finem, quam Patras ventum est7 fecit.
[10]
nihil ea res animum militaris viri et multos experti casus imminuit; quin contra, si in re navali, cuius esset ignarus, offendisset, eo plus in ea, quorum usu calleret, spei nactus, breve id tyranno gaudium se effecturum adfirmabat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.