Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24. cum alii atque alii nuntii bellum instare
adferrent, ad rem pertinere visum est consules
[p. 68]
primo quoque tempore creari.
[2]
itaque senatus1 consultum factum est, ut M. Fulvius praetor litteras
extemplo ad consulem mitteret, quibus certior fieret
senatui placere, provincia exercituque tradito legatis
Romam reverti eum et ex itinere praemittere edictum,
quo comitia consulibus creandis ediceret.
[3]
paruit
iis litteris consul et praemisso edicto Romam venit.
[4]
eo quoque anno magna ambitio fuit, quod patricii
tres in unum locum petierunt, P. Cornelius Cn. F.
Scipio, qui priore anno repulsam tulerat, et L.
Cornelius Scipio et Cn. Manlius Volso.
[5]
P. Scipioni,
ut dilatum viro tali, non negatum honorem appareret,
consulatus datus est; additur ei de plebe collega
M'.2 Acilius Glabrio.
[6]
postero die praetores creati L. Aemilius Paulus M. Aemilius Lepidus M. Iunius Brutus A. Cornelius Mammula C. Livius et L.
Oppius, utrique eorum Salinator cognomen erat;
Oppius is erat, qui classem viginti navium in Siciliam
duxerat.
[7]
interim, dum novi magistratus sortirentur
provincias, M. Baebius a Brundisio cum omnibus
copiis transire in Epirum est iussus et circa Apolloniam
copias continere,
[8?]
et M. Fulvio praetori urbano
negotium datum est ut quinqueremes novas quinquaginta faceret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.