Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
50. has velut parentis voces cum audirent, manare
omnibus gaudio lacrimae, adeo ut ipsum quoque
confunderent dicentem.
[2]
paulisper fremitus approbantium dicta fuit monentiumque aliorum alios ut
eas voces velut oraculo missas in pectora animosque
[p. 546]
demitterent.
[3]
silentio deinde facto petiit ab iis ut1 cives Romanos, si qui apud eos in servitute essent,
conquisitos intra duos menses mitterent ad se in
Thessaliam; ne ipsis quidem honestum esse in
liberata terra liberatores eius servire.
[4]
omnes
acclamarunt gratias se inter cetera etiam ob hoc
agere, quod admoniti essent ut tam pio, tam necessario officio fungerentur.
[5]
ingens numerus erat bello
Punico captorum, quos Hannibal, cum ab suis non
redimerentur, venum dederat.
[6]
multitudinis eorum
argumentum sit, quod Polybius scribit centum
talentis eam rem Achaeis stetisse, cum quingenos
denarios pretium in capita, quod redderetur dominis,
statuissent. mille enim ducentos ea ratione Achaia
habuit.
[7]
adice nunc pro portione, quot verisimile
sit Graeciam totam habuisse.
[8]
nondum conventus dimissus erat, cum respiciunt
praesidium ab Acrocorintho descendens protinus duci
ad portam atque abire.
[9]
quorum agmen imperator
secutus prosequentibus cunctis, servatorem liberatoremque acclamantibus, salutatis dimissisque iis eadem
qua venerat via Elatiam rediit.
[10]
inde cum omnibus
copiis Ap. Claudium legatum dimittit. per Thessaliam atque Epirum ducere Oricum iubet atque se
ibi opperiri; inde namque in animo esse exercitum
in Italiam traicere.
[11]
et L. Quinctio fratri, legato et
praefecto classis, scribit ut onerarias ex omni Graeciae
ora eodem contraheret.
1 A.U.C. 560
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.