Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. “saepe me querentem de feminarum, saepe
de virorum nec de privatorum modo sed etiam magistratuum sumptibus audistis,
[2?]
diversisque duobus vitiis,
avaritia et luxuria, civitatem laborare, quae pestes
omnia magna imperia everterunt.
[3]
haec ego, quo
melior laetiorque in dies fortuna rei publicae est
imperiumque crescit—et iam in Graeciam Asiamque
transcendimus omnibus libidinum illecebris repletas
et regias etiam attrectamus gazas—eo plus horreo,
ne illae magis res nos ceperint quam nos illas.
[4]
infesta, mihi credite, signa ab Syracusis illata sunt
huic urbi. iam nimis multos audio Corinthi et
Athenarum ornamenta laudantes mirantesque et
[p. 422]
antefixa fictilia deorum Romanorum ridentes.
[5]
ego1 hos malo propitios deos et ita spero futuros, si in
suis manere sedibus patiemur.
[6]
patrum- nostrorum
memoria per legatum Cineam Pyrrhus non virorum
modo sed etiam mulierum animos donis temptavit.
nondum lex Oppia ad coercendam luxuriam muliebrem lata erat; tamen nulla accepit. quam causam
fuisse censetis?
[7]
eadem fuit quae maioribus nostris
nihil de hac re lege sanciundi; nulla erat luxuria
quae coerceretur.
[8]
sicut ante morbos necesse est
cognitos esse quam remedia eorum, sic cupiditates
prius natae sunt quam leges quae iis modum facerent.
[9]
quid legem Liciniam excitavit de quingentis iugeribus
nisi ingens cupido agros continuandi? quid legem
Cinciam de donis et muneribus nisi quia vectigalis
iam et stipendiaria plebs esse senatui coeperat?
[10]
itaque minime mirum est nec Oppiam nec aliam
ullam tum legem desideratam esse quae modum
sumptibus mulierum faceret, cum aurum et purpuram
data et oblata ultro non accipiebant.
[11]
si nunc cum
illis donis Cineas urbem circumiret, stantes in publico
invenisset quae acciperent.
[12]
atque ego nonnullarum
cupiditatium ne causam quidem aut rationem inire
possum. nam ut, quod alii liceat, tibi non licere
aliquid fortasse naturalis aut pudoris aut indignationis habeat, sic aequato omnium cultu quid
[p. 424]
unaquaeque vestrum veretur ne in se conspiciatur?
[13]
pessimus2 quidem pudor est vel parsimoniae vel paupertatis; sed utrumque lex vobis demit, cum id quod habere non licet non habetis.
[14]
'Hanc' inquit
'ipsam exaequationem non fero' illa locuples.
'Cur non insignis auro et purpura conspicior? cur
paupertas aliarum sub hac legis specie latet, ut quod
habere non possunt habiturae, si liceret, fuisse
videantur?'
[15]
vultis hoc certamen uxoribus vestris
inicere, Quirites, ut divites id habere velint quod
nulla alia possit; pauperes, ne ob hoc ipsum contemnantur, supra vires se extendant?
[16]
ne eas3 simul pudere quod non oportet coeperit, quod oportet non pudebit. quae de suo poterit, parabit; quae non poterit, virum rogabit.
[17]
miserum illum virum,
et qui exoratus et qui non exoratus erit, cum quod
ipse non dederit datum ab alio videbit.
[18]
nunc vulgo
alienos viros rogant et, quod maius est, legem et
suffragia rogant et a quibusdam impetrant. adversus te et rem tuam et liberos tuos exorabilis es;
simul lex modum sumptibus uxoris tuae facere
desierit, tu numquam facies.
[19]
nolite eodem loco
existimare, Quirites, futuram rem quo fuit antequam
lex de hoc ferretur. et hominem improbum non
accusari tutius est quam absolvi, et luxuria non mota
[p. 426]
tolerabilior esset quam erit nunc, ipsis vinculis, sicut4 ferae bestiae, irritata,5 deinde emissa.6
[20]
ego nullo modo abrogandam legem Oppiam censeo; vos quod faxitis, deos omnes fortunare velim.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.