Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37. haec inter se primo in circulis1 serentes fremere; deinde subito ad arma discurrerunt.
[2]
quo
tumultu cum per se satis irritatam multitudinem
cerneret tyrannus, contionem advocari iussit.
[3]
ubi
cum ea quae imperarentur ab Romanis exposuisset
et graviora atque indigniora quaedam falso adfinxisset, et ad singula nunc ab universis nunc a partibus
contionis acclamaretur, interrogavit quid se respondere ad ea aut quid facere vellet.
[4]
prope una
voce omnes nihil responderi et bellum geri iusserunt;
et pro se quisque, qualia multitudo solet, bonum
animum habere et bene sperare iubentes, fortes
[p. 516]
fortunam adiuvare aiebant.
[5]
his vocibus incitatus2 tyrannus et Antiochum Aetolosque adiuturos pronuntiat, et sibi ad obsidionem sustinendam copiarum adfatim esse.
[6]
exciderat pacis mentio ex omnium
animis et in stationes non ultra quieturi discurrunt.
paucorum excursio lacessentium et emissa iacula
extemplo et3 Romanis dubitationem quin bellandum esset exemerunt.
[7]
levia inde proelia per quadriduum primum sine ullo satis certo eventu commissa;
[8]
quinto die prope iusta pugna adeo paventes in oppidum Lacedaemonii compulsi sunt, ut quidam
milites Romani terga fugientium caedentes per
intermissa, ut tunc erant, moenia urbem intrarint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.