Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11. in Hispania interim consul haud procul
Emporiis castra habebat.
[2]
eo legati tres ab Ilergetum regulo Bilistage, in quibus unus filius erat,
venerunt querentes castella sua oppugnari nec spem
ullam esse resistendi, nisi praesidium Romanus
misisset;1
[3]
tria milia militum satis esse, nec hostes,
si tanta manus venisset, mansuros. ad ea consul
moveri quidem se vel periculo eorum vel metu dicere;
[4]
sed sibi nequaquam tantum copiarum esse ut, cum
magna vis hostium haud procul absit, et quam mox
signis collatis dimicandum sit in dies expectet,
dividendo exercitum minuere tuto vires possit.2
[5]
legati, ubi haec audierunt, flentes ad genua consulis provolvuntur, orant ne se in rebus tam trepidis
deserat: quo enim se, repulsos ab Romanis, ituros?
[6]
nullos se socios, nihil usquam in terris aliud spei
habere.
[7]
potuisse se extra id periculum esse, si
decedere fide, si coniurare cum ceteris voluissent.
nullis minis, nullis terriculis se motos, sperantes
satis opis et auxilii sibi in Romanis esse.
[8]
id si
nullum sit, si sibi a consule negetur, deos hominesque
se testes facere invitos et coactos se, ne eadem quae
[p. 448]
Saguntini passi sint patiantur, defecturos et cum3 ceteris potius Hispanis quam solos perituros esse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.