Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. relucentem flammam primo vigiles Carthaginiensium,
deinde excitati alii.
nocturno tumultu
cum conspexissent,
ab eodem errore credere et ipsi
sua sponte incendium ortum;
[
2]
et clamor inter
caedem et volnera sublatus an ex trepidatione
nocturna esset confusis1 sensum veri adimebat.
[
3]
igitur pro se quisque inermes,
ut quibus nihil hostile
suspectum esset,
omnibus.
portis,
qua cuique proximum erat,
ea modo quae restinguendo igni forent
portantes,
in agmen Romanum ruebant.
[
4]
quibus
caesis omnibus praeterquam hostili odio,
etiam ne
quis nuntius refugeret,
2 extemplo Scipio neglectas ut in tali tumultuportas invadit;
[
5]
ignibusque in proxima tecta coniectis,
effusa flamma primo velut sparsa pluribus locis reluxit,
dein per continua serpens uno
[p. 384]
repente omnia3 incendio hausit.
[
6]
ambusti homines4 iumentaque foeda primum fuga,
dein strage obruebant5 itinera portarum.
quos non oppresserat ignis ferro absumpti,
binaque castra clade6 una deleta.
[
7]
duces tamen ambo et ex tot milibus armatorum duo milia peditum et quingenti equites semermes,
magna pars saucii adflatique incendio effugerunt.
[
8]
caesa aut hausta flammis ad7 quadraginta milia hominum sunt,
capta supra quinque milia,
multi Carthaginiensium nobiles,
undecim senatores;
[
9]
signa militaria centum septuaginta quattuor,
equi Numidici supra duo milia septingentos8 ;
elephanti sex capti,
octo ferro flammaque absumpti.
Magna vis armorum capta;
ea omnia imperator Volcano sacrata incendit.