Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6.
relucentem flammam primo vigiles Carthaginiensium, deinde excitati
alii nocturno tumultu cum conspexissent, ab eodem
errore credere et ipsi sua sponte incendium ortum,
[2]
et
clamor inter caedem et vulnera sublatus, an ex trepidatione nocturna esset, confusis sensum veri adimebat.
[3]
igitur pro se quisque inermes, ut quibus nihil
hostile suspectum esset, omnibus portis, qua cuique
proximum erat, ea modo, quae restinguendo igni forent,
[p. 539]
portantes, in agmen Romanum ruebant.
[4]
quibus
caesis omnibus praeterquam hostili odio, etiam ne
quis nuntius refugeret, extemplo Scipio neglectas ut
in tali tumultu portas invadit;
[5]
ignibusque in proxima
tecta coniectis effusa flamma primo velut sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno
repente omnia incendio hausit.
[6]
ambusti homines iumentaque
foeda primum fuga, dein strage obstruebant
itinera portarum; quos non oppresserat ignis, ferro
absumpti
[7]
binaque castra clade una deleta. duces tamen
ambo et ex tot milibus armatorum duo milia
peditum et quingenti equites semermes, magna pars
saucii adflatique incendio effugerunt.
[8]
caesa aut hausta
flammis ad quadraginta milia hominum sunt, capta
supra quinque milia, multi Carthaginiensium nobiles,
undecim senatores;
[9]
signa militaria centum septuaginta
quattuor, equi Numidici supra duo milia septingenti;
elephanti sex capti, octo ferro flammaque absumpti.
magna vis armorum capta; ea omnia imperator Volcano sacrata incendit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.