Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. summae rei Pleminius praeerat;
militum pars
sub eo quam ipse ab Regio adduxerat,
1 pars sub tribunis erat.
[
2]
rapto poculo argenteo ex oppidani domo Plemini miles fugiens sequentibus quorum erat,
obvius forte Sergio et Matieno tribunis militum fuit;
[
3]
cui cum iussu tribunorum ademptum poculum esset,
[p. 240]
iurgium inde et clamor,
pugna postremo orta inter2 Plemini milites tribunorumque,
ut suis quisque opportunus advenerat,
multitudine simul ac tumultu crescente.
[
4]
victi Plemini milites cum ad Pleminium,
cruorem ac volnera ostentantes,
non sine vociferatione atque indignatione concurrissent,
probra in eum
ipsum—
iactata in iurgiis referentes,
accensus ira domo
sese proripuit vocatosque tribunos nudari ac virgas
expediri iubet.
[
5]
dum spoliandis iis—
repugnabant
enim militumque fidem3 implorabant—
tempus teritur,
repente milites feroces recenti victoria ex omnibus locis,
velut adversus hostes ad arma conclamatum esset,
concurrerunt;
[
6]
et cum violata iam virgis corpora tribunorum vidissent,
tum vero in multo inpotentiorem subito rabiem accensi,
sine
respectu non maiestatis modo sed etiam humanitatis,
in legatum impetum lictoribus prius indignum in
modum mulcatis faciunt.
[
7]
tum4 ipsum ab suis interceptum et seclusum hostiliter lacerant et prope exsanguem naso auribusque mutilatis relinquunt.
[
8]
his Messanam nuntiatis Scipio post paucos dies
Locros hexeri5 advectus cum causam Plemini et tribunorum audisset,
Pleminio noxa liberato relictoque
in eiusdem loci praesidio,
tribunis sontibus iudicatis
et in vincla coniectis,
ut Romam ad senatum
[p. 242]
mitterentur,
Messanam atque inde Syracusas rediit.
6 7
[
9]
Pleminius impotens irae,
neglectam ab Scipione et nimis leviter latam suam iniuriam ratus,
[
10?]
nec quemquam aestimare alium eam litem posse nisi qui atrocitatem8 eius patiendo sensisset,
tribunos adtrahi ad se iussit,
laceratosque omnibus quae pati corpus ullum potest suppliciis interfecit,
nec satiatus vivorum poena insepultos proiecit.
[
11]
simili crudelitate et in Locrensium principes est usus quos ad conquerendas iniurias ad P.
Scipionem profectos audivit;
[
12]
et quae antea per lubidinem atque avaritiam foeda
exempla in socios ediderat,
tunc ab ira multiplicia
edere,
infamiae atque invidiae non sibi modo sed
etiam imperatori esse.