previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. cum his1 mandatis ab rege legati ad Scipionem missi Syracusis eum convenerunt. [2] Scipio quamquam magno momento rerum in Africa gerendarum magnaque spe destitutus erat, legatis propere, priusquam res volgaretur, remissis in Africam litteras dat ad regem, [3?] quibus etiam atque etiam monet eum ne iura hospitii secum neu cum populo Romano initae societatis neu fas, fidem, dexteras, deos testes atque arbitros conventorum fallat. [4] ceterum quando neque celari adventus Numidarum Poteratvagati enim in urbe obversatique praetorio Erantet, si sileretur quid petentes venissent, periculum erat ne vera eo ipso quod celarentur sua sponte magis emanarent, timorque in exercitum incederet2 ne simul cum rege et Carthaginiensibus foret bellandum, avertit a vero falsis praeoccupando mentes hominum, [5?] et vocatis ad contionem militibus non ultra esse cunctandum ait; instare ut in Africam quam primum traiciat socios reges. Masinissam prius ipsum3 ad C. Laelium venisse querentem quod cunctando tempus tereretur; [6] nunc Syphacem mittere legatos idem admirantem, quae tam diuturnae morae [p. 302] sit causa postulantemque4 ut aut traiciatur tandem5 in Africam exercitus aut, si mutata consilia sint, certior fiat, ut et ipse6 sibi ac regno suo possit7 consulere. [7] itaque satis iam omnibus instructis apparatisque8 et re iam non ultra recipiente cunctationem, in animo sibi esse, Lilybaeum classe traducta eodemque omnibus peditum equitumque copiis contractis, quae prima dies cursum navibus daret, deis bene iuvantibus in Africam traicere. [8] litteras ad M. Pomponium mittit ut, si ei videretur, Lilybaeum veniret, ut communiter consulerent quas potissimum legiones et9 quantum militum numerum in Africam traiceret. [9] item circum oram omnem10 maritimam misit ut naves onerariae comprensae Lilybaeum omnes contraherentur.

[10] quidquid militum naviumque11 in Sicilia erat cum Lilybaeum convenisset, et nec urbs multitudinem hominum neque portus naves caperet, [11?] tantus omnibus ardor erat in Africam traiciendi ut non ad bellum duci viderentur, sed ad certa victoriae praemia. praecipue qui superabant ex Cannensi exercitu milites illo, non alio duce credebant navata rei publicae opera finire se militiam ignominiosam posse. [12] et Scipio minime id genus militum aspernabatur, ut [p. 304] qui neque ad Cannas ignavia eorum cladem acceptam12 sciret neque ullos aeque veteres milites in exercitu Romano esse expertosque non variis proeliis modo sed urbibus etiam oppugnandis. [13] Quinta et sexta Cannenses erant legiones. eas se traiecturum in Africam cum dixisset, singulos milites inspexit, relictisque quos non idoneos credebat, in locum eorum subiecit quos secum ex Italia adduxerat, [14?] supplevitque ita eas legiones ut singulae sena milia et ducenos pedites, trecenos13 haberent equites. sociorum item Latini nominis pedites equitesque de exercitu Cannensi legit.

1 his CRaMBDANK: hiis J: iis PR.

2 incederet P (probably (1)N, not reported by Conway): incideret P4?M7HJK Aldus, Froben: insideret Madvig (with in exercitu from P).

3 prius ipsum N3HJK Froben 2: ipsum prius P(3)n Aldus.

4 quae ... postulantem- om. P(1)N, two lines supplied from A3N3HJK.

5 A.U.C. 550

6 ipse om. P(1)N.

7 possit P4 and (om. suo)SpHJK Froben 2: posset P(1)N Aldus.

8 instructis apparatisque N3HJK Aldus, Froben, Conway (with paratisque Weissenborn, Madvig): instructisque P(1)N.

9 et P(1)N2 or N3Aldus: om. Sp?HJK Froben 2.

10 omnem om. P(1)n Aldus.

11 naviumque om. (1)N: P has only quae deleted.

12 A.U.C. 550

13 trecenos glareanus: tricenos P(1)N: trecentos P5: cc HJK.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (31 total)
  • Commentary references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.24
  • Cross-references to this page (7):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: