Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. exitu anni huius C.
Laelius legatus Scipionis1 die quarto et tricensimo quam a Tarracone profectus
erat Romam venit;
isque cum agmine captivorum
ingressus urbem magnum concursum hominum
fecit.
[
2]
postero die in senatum introductus captam
Carthaginem,
caput Hispaniae,
uno die,
receptasque
aliquot urbes quae defecissent novasque in societatem
adscitas exposuit.
[
3]
ex captivis comperta iis fere
congruentia quae in litteris fuerant M.
Valerii
Messallae.
maxime movit patres Hasdrubalis transitus in Italiam,
vix Hannibali atque eius armis
obsistentem.
2
[
4]
productus et in3 contionem Laelius eadem edisseruit.
4 senatus ob res feliciter a [p. 230] P.
Scipione gestas supplicationem5 in unum diem6 decrevit;
C.
Laelium primo quoque tempore cum quibus venerat navibus redire in Hispaniam iussit.—
[
5]
Carthaginis expugnationem in hunc annum contuli multis auctoribus,
haud nescius quosdam esse qui anno insequenti captam tradiderint,
[
6?]
quod7 mihi minus simile veri visum est annum integrum Scipionem nihil gerundo in Hispania consumpsisse.
[
7]
Q.
Fabio Maximo quintum,
Q.
Fulvio Flacco8 quartum consulibus,
idibus Martiis,
quo die magistratum inierunt,
Italia ambobus provincia decreta,
regionibus tamen partitum imperium:
Fabius ad
Tarentum,
Fulvius in Lucanis ac Bruttiis rem gereret.
M.
Claudio prorogatum in annum imperium.
[
8]
praetores sortiti provincias,
C.
Hostilius Tubulus urbanam,
L.
Veturius Philo peregrinam cum Gallia,
T.
Quinctius
Crispinus Capuam,
C.
Aurunculeius Sardiniam.
exercitus ita per provincias divisi:
[
9]
Fulvio duae
legiones quas in Sicilia M.
Valerius Laevinus haberet,
Q.
Fabio,
quibus in Etruria C.
Calpurnius praefuisset;
urbanus9 exercitus ut in Etruriam succederet;
C.
Calpurnius eidem praeesset provinciae exercituique;
[
10]
[p. 232]
Capuam10 exercitumque quem Q.
Fulvius habuisset11 T.
Quinctius obtineret.
[
11]
C.
Hostilius ab C.
Laetorio propraetore provinciam exercitumque qui tum Arimini erat acciperet.
M.
Marcello quibus consul rem gesserat legiones decretae.
[
12]
M.
Valerio cum
L.
Cincio—
iis quoque enim prorogatum in Sicilia
imperium—
Cannensis exercitus datus,
eumque
supplere ex militibus qui ex legionibus Cn.
Fulvi
superessent iussi.
[
13]
conquisitos eos consules in Siciliam
miserunt;
additaque eadem militiae ignominia12 sub qua Cannenses militabant quique ex praetoris Cn.
Fulvi exercitu ob similis iram fugae missi eo ab senatu fuerant.
[
14]
C.
Aurunculeio eaedem in Sardinia13 legiones quibus P.
Manlius Volso eam provinciam obtinuerat decretae.
[
15]
P.
Sulpicio eadem legione eademque classe Macedoniam obtinere iusso prorogatum in annum imperium.
triginta quinqueremes ex Sicilia Tarentum ad Q.
Fabium consulem mitti
iussae;
[
16]
cetera classe placere14 praedatum in Africam aut ipsum M.
Valerium Laevinum traicere,
aut mittere15 seu L.
Cincium seu M.
Valerium Messallam [p. 234] vellet.
16
[
17]
nec de Hispania quicquam mutatum,
nisi17 quod non in annum Scipioni Silanoque,
sed donec revocati ab senatu forent,
prorogatum imperium est.
ita provinciae exercituumque in eum annum partita imperia.