previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. deis rite placatis dilectum consules habebant acrius intentiusque quam prioribus annis quisquam meminerat habitum; [2] nam et belli terror duplicatus novi hostis in Italiam adventu, et minus [p. 362] iuventutis erat unde scriberent milites. [3] Itaque1 colonos etiam maritimos, qui sacrosanctam vacationem dicebantur habere, dare milites cogebant. quibus recusantibus edixere in diem certain ut quo quisque iure vacationem haberet ad senatum deferret. [4] ea die ad senatum hi populi venerunt: Ostiensis Alsiensis Antias Anxurnas Minturnensis Sinuessanus, et ab supero mari Senensis. [5] cum vacationes suas quisque populus recitaret, nullius, cum in Italia hostis esset, praeter Antiatem Ostiensemque vacatio observata est; et earum coloniarum iuniores iure iurando adacti supra dies triginta non pernoctaturos se2 extra moenia coloniae suae, donec hostis in Italia esset.

[6] cum omnes censerent primo quoque tempore consulibus eundum ad bellumnam et Hasdrubali occurrendum esse descendenti ab Alpibus, ne Gallos Cisalpinos neve Etruriam erectam in spem rerum novarum sollicitaret, [7?] et Hannibalem suo proprio occupandum bello, ne emergere ex Bruttiis atque obviam ire fratri possetLivius cunctabatur, parum fidens suarum provinciarum exercitibus; [8] conlegam ex duobus consularibus egregiis exercitibus et tertio, cui Q, Claudius Tarenti praeesset, electionem habere; intuleratque mentionem de volonibus revocandis ad signa. [9] senatus liberam potestatem [p. 364] consulibus fecit et supplendi unde vellent et eligendi3 de omnibus exercitibus quos vellent, permutandique et4 ex provinciis quo5 e re publica censerent esse traducendi.6 ea7 omnia cum summa concordia consulum acta. [10] volones in undevicensimam et vicensimam legiones scripti. [11] magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Livio missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum Gallorumque et8 duo milia de legione militum, equitum mille octingentos9 mixtos Numidas Hispanosque; [12] M. Lucretium has copias navibus advexisse;10 et sagittariorum funditorumque ad tria milia ex Sicilia C. Mamilium misisse.

1 A.U.C. 547

2 se, after this Sp?JK Froben 2, Eds. have esse, om. by P(1)n Aldus, Conway.

3 A.U.C. 547

4 et Aldus, Madvig: om. P(1)NJK Conway.

5 quo Madvig: quos P(3)NJK Aldus, Conway.

6 traducendi P(1)NJK: -cendos Conway.

7 Ea A3N3JK Aldus: om. P(1)N.

8 et P(1)n Aldus, Froben: ad SpN8JK.

9 octingentos Sp?x Aldus, Froben 2: om. P(1)N.

10 advexisse Sp?N3JK: adduxisse P(1)n Aldus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (38 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.37
  • Cross-references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Mamilius Vitulus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Menturnensibus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ostiensis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Sempronsus Tuditanus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sagittarii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senensis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinuessa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alsiensis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anxuratis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volones
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coloni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dilectus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Funditores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´LSIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´NTIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MINTURNAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), O´STIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TARRACI´NA
    • Smith's Bio, Vi'tulus, Mami'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: