previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. de agro Pomptino ab L. Sicinio tribuno plebis1 actum ad frequentiorem iam populum mobilioremque ad cupiditatem agri quam fuerat. [2] et de Latino Hernicoque bello mentio facta in senatu maioris belli cura, quod Etruria in armis erat, dilata est.

[3] res ad Camillum tribunum militum consulari potestate rediit; collegae additi quinque: Ser. Cornelius Maluginensis Q. Servilius Fidenas sextum L. Quinctius Cincinnatus L. Horatius Pulvillus P. Valerius. [4] principio anni aversae curae hominum sunt a bello Etrusco, quod fugientium ex agro Pomptino agmen repente inlatum in urbem attulit Antiates in armis esse Latinorumque populos iuventutem suam summisisse2 ad id bellum, [5?] eo abnuentes publicum fuisse consilium quod non prohibitos tantummodo voluntarios dicerent militare ubi vellent.

[p. 214] [6] desierant iam ulla contemni bella. itaque3 senatus dis agere gratias quod Camillus in magistratu esset: dictatorem quippe dicendum eum fuisse si privatus esset; et collegae fateri regimen omnium rerum, [7?] ubi quid bellici terroris ingruat, in viro uno esse, sibique destinatum id animo4 esse Camillo summittere imperium, nec quicquam de maiestate sus detractum credere quod maiestati eius viri concessissent. conlaudatis ab senatu tribunis et ipse Camillus confusus animo gratias egit. [8] ingens inde ait onus a populo Romano sibi, qui se5 iam quartum creasset, magnum a senatu talibus de se iudiciis6 maximum tam honoratorum7 collegarum obsequio iniungi. [9] itaque si quid laboris vigiliarumque adici possit, certantem secum ipsum adnisurum ut tanto de se consensu civitatis opinionem, quae maxima sit, etiam constantem efficiat. [10] quod ad bellum atque Antiates attineat, plus ibi minarum quam periculi esse; se tamen, ut nihil timendi, sic nihil contemnendi auctorem esse. [11] circumsederi urbem Romanam ab invidia et odio finitimorum; itaque et ducibus pluribus et exercitibus administrandam rem publicam esse. [12] “teinquit, “P. Valeri,8 socium imperii consiliique legiones mecum adversus Antiatem hostem ducere placet; [13] te, Q. Servili, altero exercitu [p. 216] instructo paratoque ad urbem9 castra habere,10 intentum, sive Etruria se interim, ut nuper,sive nova haec cura, Latini atque Hernici moverint; pro certo habeo ita rem gesturum, ut patre avo teque ipso ac sex tribunatibus dignum est. [14] tertius exercitus ex causariis senioribusque a L. Quinctio11 scribatur, qui urbi moenibusque praesidio sit. L. Horatius arma, tela, frumentum quaeque alia belli tempora poscent provideat. [15] te, Ser. Corneli, praesidem huius publici consilii, custodem religionum, comitiorum, legum, rerum omnium urbanarum collegae facimus.”

[16] cunctis in partes muneris sui benigne pollicentibus operam, Valerius, socius imperii lectus, adiecit M. Furium sibi pro dictatore seque ei pro magistre equitum futurum; [17] proinde, quam opinionem de unico imperatore, eam spem de bello haberent. se vero bene sperare patres et de bello et de pace universaque re publica erecti gaudio fremunt, [18?] nec dictatore unquam opus fore rei publicae, si tales viros in magistratu habeat, tam concordibus iunctos animis, parere atque imperare iuxta paratos laudemque conferentes potius in medium quam ex communi ad se trahentes.

1 A.U.C. 368

2 suam summisisse ς: summisisse (but F. has sub- and various MSS. misspell -misisse) ω: suam misisse VMA2 “antiqua lectio” Rhenanus.

3 A.U.C. 368

4 id animo V: in animo ω: animo L.

5 se Madvig: se dictatorem ω.

6 iudiciis karsten: iudiciis eius ordinis ω: iudiciis concordiis U.

7 honoratorum ald.: honorato Vς: honoratum (honer- BHT) ω.

8 P. Valeri ς (cf.§ 3): L. Valeri ω.

9 ad urbem V: in urbem A: in urbe ω.

10 A.U.C. 368

11 a L. Quinctio ς (cf. § 3): ab quinctio V; a tito quinctio ω: attito quinctio B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (54 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
  • Cross-references to this page (28):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: