Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34. quanto magis prosperis eo anno bellis
tranquilla omnia foris erant, tantum1 in urbe vis patrum in dies miseriaeque plebis crescebant, cum
eo ipso, quod necesse erat solvi, facultas solvendi
impediretur.
[2]
itaque cum iam ex re nihil dari
posset, fama et corpore iudicati atque addicti
[p. 312]
creditoribus satisfaciebant, poenaque in vicem fidei2 cesserat.
[3]
adeo ergo obnoxios summiserant animos non infimi solum sed principes etiam plebis, ut non
modo ad tribunatum militum inter patricios petendum,
[4?]
quod tanta vi ut liceret tetenderant, sed ne
ad plebeios quidem magistratus capessendos petendosque ulli viro acri experientique animus esset,
possessionemque honoris usurpati modo a plebe
per paucos annos reciperasse in perpetuum patres
viderentur.
[5]
ne id nimis laetum parti alteri esset, parva, ut
plerumque solet, rem ingentem moliundi causa
intervenit. M. Fabi Ambusti, potentis viri cum
inter sui corporis homines tum etiam ad plebem,
quod haudquaquam inter id genus contemptor eius
habebatur, filiae duae nuptae, Ser. Sulpicio maior,
minor C. Licinio Stoloni erat, illustri quidem viro
tamen plebeio; eaque ipsa adfinitas haud spreta
gratiam Fabio ad volgum quaesierat.
[6]
forte ita
incidit ut in Ser. Sulpici tribuni militum domo
sorores Fabiae cum inter se, ut fit, sermonibus
tempus tererent, lictor Sulpici, cum is de foro se
domum reciperet, forem, ut mos est, virga percuteret. cum ad id moris eius insueta expavisset
minor Fabia, risui sorori fuit miranti ignorare id
sororem;
[7]
ceterum is risus stimulos parvis mobili
[p. 314]
rebus animo muliebri subdidit. frequentia quoque3 prosequentium rogantiumque num quid vellet credo
fortunatum matrimonium ei sororis visum suique
ipsam, malo arbitrio quo a proximis quisque minime anteiri volt,
[8]
paenituisse. confusam eam ex
recenti morsu animi cum pater forte vidisset,percontatus “ Satin salvae?”4 avertentem causam doloris, quippe nec satis piam adversus sororem nec admodum in virum honorificam,
[9?]
elicuit comiter sciscitando ut fateretur eam esse causam doloris,
quod iuncta impari esset, nupta in domo quam nec
honos nec gratia intrare posset.
[10]
consolans inde
filiam Ambustus bonum animum habere iussit:
eosdem propediem domi visuram honores quos
apud sororem videat.
[11]
inde consilia inire cum
genero coepit adhibito L. Sextio, strenuo adulescente et cuius spei nihil praeter genus patricium
deesset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.