previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. [p. 6010]

de agro Pomptino ab L. Sicinio tribuno plebis actum ad frequentiorem iam populum mobilioremque ad cupiditatem agri quam fuerat. [2] et de Latino Hernicoque bello mentio facta in senatu maioris belli cura, quod Etruria in armis erat, dilata est. [3] res ad Camillum tribunum militum consulari potestate rediit; collegae additi quinque, Ser. Cornelius Maluginensis Q. Seruilius Fidenas sextum L. Quinctius Cincinnatus L. Horatius Puluillus P. Ualerius. [4] principio anni auersae curae hominum sunt a bello Etrusco, quod fugientium ex agro Pomptino agmen repente inlatum in urbem attulit Antiates in armis esse Latinorumque populos iuuentutem suam summisisse ad id bellum, [5] eo abnuentes publicum fuisse consilium quod non prohibitos tantummodo uoluntarios dicerent militare ubi uellent. [6] desierant iam ulla contemni bella. itaque senatus dis agere gratias quod Camillus in magistratu esset: dictatorem quippe dicendum eum fuisse si priuatus esset; et collegae fateri regimen omnium rerum, ubi quid bellici terroris ingruat, [7] [p. 6011]in uiro uno esse sibique destinatum in animo esse Camillo summittere imperium nec quicquam de maiestate sua detractum credere quod maiestati eius uiri concessissent. conlaudatis ab senatu tribunis et ipse Camillus confusus animo gratias egit. [8] ingens inde ait onus a populo Romano sibi, qui se [dictatorem] iam quartum creasset, magnum ab senatu talibus de se iudiciis [eius ordinis], maximum tam honoratorum collegarum obsequio iniungi; [9] itaque si quid laboris uigiliarumque adici possit, certantem secum ipsum adnisurum ut tanto de se consensu ciuitatis opinionem, quae maxima sit, etiam constantem efficiat. [10] quod ad bellum atque Antiates attineat, plus ibi minarum quam periculi esse; se tamen, ut nihil timendi, sic nihil contemnendi auctorem esse. [11] circumsederi urbem Romanam ab inuidia et odio finitimorum; itaque et ducibus pluribus et exercitibus administrandam rem publicam esse. [12] 'te' inquit, 'P. Ualeri, socium imperii consiliique legiones mecum aduersus Antiatem hostem ducere placet; [13] [p. 6012]te, Q. Seruili, altero exercitu instructo paratoque in urbe castra habere, intentum siue Etruria se interim, ut nuper, siue noua haec cura, Latini atque Hernici mouerint; pro certo habeo ita rem gesturum ut patre auo teque ipso ac sex tribunatibus dignum est. [14] tertius exercitus ex causariis senioribusque a L. Quinctio scribatur, qui urbi moenibusque praesidio sit. L. Horatius arma, tela, frumentum, quaeque alia [belli] tempora poscent prouideat. [15] te, Ser. Corneli, praesidem huius publici consilii, custodem religionum, comitiorum, legum, rerum omnium urbanarum, collegae facimus.' [16] cunctis in partes muneris sui benigne pollicentibus operam Ualerius, socius imperii lectus, adiecit M. Furium sibi pro dictatore seque ei pro magistro equitum futurum; [17] proinde, quam opinionem de unico imperatore, eam spem de bello haberent. se uero bene sperare patres et de bello et de [18] pace uniuersaque re publica erecti gaudio fremunt nec dictatore unquam opus fore rei publicae, si tales uiros in magistratu habeat, tam concordibus iunctos animis, parere atque imperare iuxta paratos laudemque conferentes potius in medium quam ex communi ad se trahentes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (36 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: